Propositio 74
An angeli in solis naturalibus fuerint conditi, an potius in supernaturalibus gratiæ donis et caritate, difficile valde est certitudinaliter scire ac definire.
Quod est, quia hæc quæstio est de facto, quod ex sola Creatoris voluntate dependet, nec ex Scripturis canonicis de hoc habetur certa doctrina aut clara responsio. Hinc super hoc diversi sunt diversimode opinati, quibusdam Sanctorum auctoritatibus innitentes. Et quidam dixerunt, quod in gratia gratum faciente creati sint, dicente super Genesim Augustino, quod Deus fuit in angelis simul condens naturam ac largiens gratiam. Itemque: Bonam voluntatem quis fecit in angelis, nisi qui eos fecit cum sua bona voluntate, id est casto amore? Alii tenent oppositum, quum idem denuo fassus sit Augustinus: Natura angelica primo informiter est creata.
Porro dicentes quod in caritate et gratia sint producti, concedunt quod primus actus eorum meritorius fuit vitæ beatæ, puta ex caritate procedens et gratia. Quibus objicitur: quia sic nullus eorum peccasset, et omnes protinus beatitudinem accepissent pro præmio, præsertim quia (ut etiam isti fatentur) angeli beatitudinem sunt sortiti immediate post primam suam conversionem ad Deum per caritatem : nempe ad quod se primo converterunt, ad id se totaliter et integre converterunt. Ad quod isti respondent, quod primo omnes se converterunt ex caritate ad Deum, et beatitudinem meruerunt; non tamen protinus omnes beati effecti sunt, quoniam quidam eorum mox apposuerunt obstaculum transgrediendo. Quod non videtur idonee dictum : quoniam Deus influit unicuique secundum suam capacitatem, dignitatem et meritum. Si ergo angeli reprobi actualiter meruissent felicitatem æternam, Deus, ut apparet, eis protinus influxisset salutem, sicut et aliis. Non enim eodem instanti potuerunt mereri et demereri : ergo si peccaverunt, post instans meritoriæ conversionis peccaverunt, et ita in eis præmium non fuisset immediate secutum meritoriam conversionem. Præterea, si Lucifer se convertisset primo ad Creatorem ex caritate, habuisset utique intensissimam actualem delectationem ad ipsum, et tanto præ ceteris perfectiorem et ardentiorem, quanto illis in naturalibus atque gratuitis fuit perfectior : sicque præ omni creatura tunc perfectissimus exstitisset. Quomodo ergo protinus in instanti et immediate post tantam caritatis et gratiæ sublimitatem, ad tantæ impietatis barathrum corruisset? præsertim quum a distanti in distans non fiat motus aut transitus nisi per medium, ut S. Dionysius protestatur; atque ut in Periarchon loquitur Origenes, nullus eorum qui in perfecto exstiterit gradu, simul ac subito dissipatur ac perditur, sed paulatim et per partes potest evacuari. Interim constat quod angeli per sola naturalia non potuerunt supernaturalem felicitatem promereri, nec Deo esse accepti, nec sine veste nuptiali, quæ caritas est, nuptias gloriæ introire. Ergo si in gratia non fuerunt creati, obtinuerunt merueruntque eam de congruo, quod in ipsis erat agendo, ante meritoriam suam conversionem ad Deum : imo, ut quidam affirmant, habuerunt et fidem, quum fuerint viatores, nec sine fide viator queat Deo placere; nec sola naturali ratione potuerunt cognoscere mysterium superbeatissimæ Trinitatis.
Chapter 76 of 161