Propositio 75
Aliqui angelorum mox post suam creationem per superbiam corruerunt.
Quod est, quoniam cognoscendo se et omnem excellentiam eis desuper condonatam, non retulerunt se ad Creatorem cum humili recognitione et vera gratitudine; sed in se ipsis complacentiam vanam habentes, proprium appetierunt honorem, malentes juxta propriam voluntatem vivere et regnare, quam se Deo ordinate subjicere, ejusque lege atque imperio moderari ac gubernari. Hinc proprie loquendo, eorum peccatum fuit ambitio : in quo continentur et comprehenduntur aversio mentis eorum a Deo, complacentia vana in se, negligentia debitæ considerationis et relationis sui ipsorum munerumque suorum ad primum fontem, munificentissimum Deum. Denique ex sua elatione et vitiosissima ambitione consequenter ad invidentiam sunt prolapsi. Nempe, ut moris est ambitiosorum contra majores murmurare, et illorum excellentiæ invidere, ac illis adversari a quibus considerant ipsis posse resisti, seque optato primatu posse frustrari; ita spiritus illi maligni a Deo aversi, et ad suam honorificentiam excellentiamque reflexi, proprio Creatori inviderunt quodammodo, hoc est omnipotentiæ ejus, ne eis obsisteret, ejusque honori ac gloriæ, ne ipse solus omnibus ad placitum dominaretur, et ipsi obligarentur ejus legibus regi ac coarctari. Hinc privatum, usurpatum inordinatissimumque voluerunt assumere principatum, impiam libertatem, tyrannicum quoque imperium.
Interim, quamvis nonnulli doctores opinati sint, unumquemque reproborum angelorum ex se ipso sine alterius suggestione et instigatione suam concepisse superbiam;1 communior tamen et verior reputatur doctrina dicentium, quod unus et primus illorum, consideratione pulchritudinis ac eminentiæ suæ permotus, inductus et delectatus, primo nefandissimam ac prorsus intolerabilissimam concepit ambitionem, cupiens juxta propriam voluntatem ceteris universis angelis dominari, præsidere, præcipere, sicut in naturalibus, et forsan in gratuitis, vidit se illis excellentiorem. Mox demum suam appetentiam aliis insinuavit, et ut sibi consentirent seque sibi subjicerent, persuasit. Quorum aliqui ei mox adhæserunt, sub ipso et ejus imperio se putantes majorem habituros libertatem, quam sub Dei dominio: hinc simul cum suo principe corruerunt, ac ejus sævissimæ dominationi justo Dei judicio usque in præsens subjecti sunt. Unde et angeli ejus vocantur, quemadmodum et Christus in Evangelio reprobis se comminatur dicturum: Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. In Apocalypsi etiam legitur: Draco pugnabat et angeli ejus. Ex his elucescit ineffabilis enormitas peccati primi illius apostatæ, qui non solum universis angelicis spiritibus, sed toti etiam corporali creaturæ totique cupiebat mundo præesse, et totum universum a superdignissimo Creatore avertere. Deinde invidit primo homini, et toti ejus posteritati, quos prævidit gloriam adepturos quam ipse amisit. Postremo S. Bernardus in sermonibus suis tangere id videtur, quod Lucifer specialiter invidebat unigenito Filio Dei, quoniam Filio appropriatur æqualitas Patris, ad quam ille insipientissime anhelabat; et rursus, quod homini invidebat, quia jam prævidebat humanam naturam assumendam a Deo, a quo ipse potius cupiebat assumi. Circa quod multa possent inquiri: de quibus libro de Universo magnam inducit digressionem Guillelmus.
Postremo, ex his probabilius esse videtur, quod Lucifer de supremo fuerit ordine angelorum, imo et primus in ordine illo (et hoc S. Gregorius Papa expresse determinat), et in cœlo empyreo fuerit factus: quanquam Damascenus libro secundo sensisse videtur, quod in cœlo aerio sit creatus, et terrestri præfuerit orbi, puta de angelorum infimo choro exsistens. Augustinus autem super Genesim ista reliquit sub dubio. Sed determinationi S. Gregorii æquum est consentire. Non enim verisimile est, quod impiissimus ille in tantam prorupisset superbiam, nisi se ceteris angelis vidisset præclariorem. Qui ei quamvis sublimiori adhærendo, enormiter peccaverunt, quia in hoc rectum justitiæ ordinem ac debitam obedientiæ reliquerunt formam ac seriem: velut si miles obediat militiæ principi contra regis edictum.
Footnotes
-
Cf. de Coest. hier. c. IV. XIII. ↩
Chapter 77 of 161