Skip to the text

Propositio 76

Etiam in dæmonibus quædam manet prælatio et aliquis ordo.

Quod est, quoniam ordo atque prælatio inter angelos partim et quasi inchoative ac materialiter est a natura, partim vero et completive a gratia, quæ et in majoribus a natura major creditur exstitisse. Quamvis autem in dæmonibus non manserint nec sint charismata gratiarum, naturalia tamen in eis manserunt; et quantum ad hoc, ordo dignitatis specificæ remanet in eisdem, ac quædam perversa prælatio, quantum ad abusum multiplicem. Unde qui ex natura et specie altiores consistunt, super inferiores quamdam prælationem sortiti censentur. Denique propositione jam patuit præcedenti, quod angeli reprobi adhærendo ipsi Lucifero, suæ iniquitatis demerito subjecti sunt durissimo ac crudeli ejus dominio: sicque et ipse inter angelos suos quasdam constituit prælationes, in quibus non est verus ordo justitiæ, sed falsa quædam similitudo: quemadmodum inter latrones eorumque principem. Itaque, sicut primæ ad Corinthios quintodecimo asserit Glossa, quamdiu durat hic mundus, angeli angelis, homines hominibus, et dæmones dæmonibus præsunt;123 post diem vero judicii, prælatio hæc dæmonum quantum ad exteriora cessabit.

Footnotes

  1. Apoc. xii, 7. ↩

  2. Matth. xxv, 41. ↩

  3. v. 24. ↩

Chapter 78 of 161