Skip to the text

Propositio 77

Ordo ac prælatio in angelis sanctis cessabunt, completo extremo judicio, quoad exteriora obsequia, non autem quantum ad distinctionem perfectionis in donis naturæ et gratiæ ac gloriæ.

Quod est, quia completo generali judicio, omnia erunt in Beatis ad ultimam perfectionem redacta, et omnis potentialitas erit in ipsis ad actum reducta, nec amplius erunt in ipsis novæ purgationes, illuminationes et perfectiones. Porro dona, perfectiones et connexiones naturalium et gratuitorum, ac munerum gloriæ, in ipsis perpetue remanebunt cum venustissimo inviolabilique decore. Hinc patet qualiter intelligendum sit quod ad Corinthios scribit Apostolus: Christus evacuabit omnem principatum et potestatem.1

Footnotes

  1. 1 Cor. xv, 24. ↩

Chapter 79 of 161