Propositio 78
Angelorum sanctorum quidam perhibentur ministrantes, alii adsistentes.
Quod est, quoniam adsistentes angeli appellantur, qui sic divini vultus contemplationi intenti sunt, sicque incircumscriptibili supersanctissimi Creatoris majestati adstant et præsto sunt, atque cum reverendissima inclinatione, profundissima admiratione, ac suavissima increatæ et infinitæ dulcedinis ejus degustatione vacant et coadsistunt, quod ad exteriora ministeria nunquam, saltem regulariter loquendo, mittuntur. Ministrant vero, qui sic beatissima Deitatis visione fruuntur, quod interdum ad exteriora quædam annuntianda, implenda aut exsequenda mittuntur. Certumque est, quod ad superiores ordines spectet adsistere, præsertim ad tres ordines summæ hierarchiæ, atque ad Dominationes; ministrare vero, ad tres ordines infimæ hierarchiæ, quorum officia circa ecclesiasticam hierarchiam versantur. Duo autem ordines inferiores mediæ hierarchiæ, videlicet Virtutes et Potestates, quasi medio modo se habent, ut ex præinductis elici potest. Nihilo minus verum est quod sanctus deprompsit Apostolus: Omnes administratorii spiritus sunt, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Superiores quippe mittuntur invisibili missione ad angelos inferiores, quos illuminant, dirigunt, et eis quædam agenda committunt. Inferiores vero mittuntur ad operandum aliquid forinsecus circa corporeas inferioresque creaturas. Itaque quatuor sunt ordines angelorum adsistentium, quinque ministrantium. Hinc in Daniele habetur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei.12
Footnotes
Chapter 80 of 161