Skip to the text

Propositio 79

Numerus angelorum ineffabiliter magnus est et incomprehensibilis nobis in vita præsenti.

Quod est, quoniam principalis ratio creationis angelorum est, ut in ipsis Creatoris reluceat bonitas, repræsentetur majestas, et ipsi majestatem et gloriam ejus conspiciant, admirentur, diligant, venerentur, collaudent: quod tanto excellentius fit, quanto major est multitudo et numerositas beatissimorum illorum angelicorum spirituum, inclytissimorum militum Regis omnipotentis. Etenim si (ut Salomon dixit) in multitudine ministrorum dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis: nonne Regem gloriæ, principem dignitatis et excellentiæ infinitæ, decentissimum est in maximo illo empyreo cœli palatio inenarrabiliter copiosum habere exercitum angelorum ac civium supernorum? non tamen simpliciter infinitum, quia in numero, pondere et mensura constituit universa.1 Idcirco illud23

Job, Numquid est numerus militum ejus? per hyperbolen dictum est, ad insinuandam inæstimabilem angelorum pluralitatem. Denique, ut divinus Dionysius loquitur, quemadmodum cœlestia corpora excedunt quasi incomparabiliter in magnitudine corpora inferiora; sic angeli sancti in multitudine superant numerum omnem inferiorum. Præterea, universi angeli custodiis hominum deputati, de infimo angelorum sunt choro. Quo constat non pauciores in infimo angelorum ordine consistere angelos benedictos, quam jam in toto hoc mundo sunt homines, aut unquam fuerunt simul. Verum quis æstimare prævaleat, quot jam in mundo sint homines? At vero juxta divini et magni Dionysii documenta, quanto chori angelorum sunt altiores, tanto plures in se continent angelos venerandos, splendifluos : sicque in ordine Seraphim forsan in duplo sunt plures sacratissimæ mentes seraphicæ, quam angeli in ordine infimo. Hinc et S. Brigitta in Revelationibus suis fatetur, quod numerus angelorum sanctorum in tantum excedit multitudinem hominum universorum, quod quamvis simul jam essent homines universi qui unquam fuerunt, sunt et erunt, adhuc unicuique homini deputari possent ad minus decem angeli gloriosi, hoc est, quod adhuc in decuplo plures sint angeli beati quam homines cuncti.

Footnotes

  1. Sap. XI, 21. ↩

  2. Dan. VII, 10. ↩

  3. propos. LXVI, Hebr. I, 14. ↩

Chapter 81 of 161