Skip to the text

Propositio 80

Positio illa dicentium, quod tot homines salvabuntur quot angeli stantes manserunt, videtur incerta.

Quod est, quoniam si jam inducta de innumerosa angelorum multitudine vera sunt, nequaquam tot homines sunt salvandi quot angeli perstiterunt. Attamen S. Gregorius dicit, quod æqualis sit numerus hominum electorum et angelorum bonorum, probans hoc auctoritate scripturæ Deuteronomii, quo habetur :12 Statuit terminos populorum juxta numerum angelorum Dei. Quocirca sciendum, quod Hebraica veritas juxta translationem Hieronymi habet sic : Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Quod ad litteram exponitur de filiis Israel et populis in eorum circuitu demoratis, pro tempore introductionis Israelitarum in terram promissionis sub Josue. Unde per Moysen ante jam dixerat : A deserto et Libano et fluvio magno Euphrate usque ad rivum Ægypti erunt termini vestri.3 Ipsi quoque Josue Dominus jussit : Sorte eis divides terram; pluribus dabis majorem, et paucioribus minorem.45 Probatio autem per Scripturas non tenet nisi ex sensu litterali.

Præterea, quamvis juxta præhabita, angeli quinque ordinum inferiorum mittantur, et angeli quatuor ordinum superiorum adsistant, nihilo minus secundum summi illius theologi divini Dionysii documenta, plures sunt personæ angelicæ adsistentes quam ministrantes :6 quia, ut ait, quo chorus angelicus altior est, eo plures in eo sunt angeli. Etenim digniora in rebus, magis intenta et multiplicata censentur. Quod tamen non tenet in omnibus, quum et in militanti Ecclesia, quo prælati sunt dignitatis sublimioris, eo sunt numero pauciores. Hinc et positio illa Gregorii consonat Platonicorum doctrinis dicentium, quod multiplicatio rerum est per distantiam ac recessum a primo uno ac simplicissimo ente : sicque perfectiora et superiora in rebus consisterent pauciora. Nihilo minus dictis divini et magni Dionysii reor magis consentiendum, quum ab apostolo Paulo et apostolicis viris fuerit super his informatus. Attamen positionem Gregorii multi magni doctores sequuntur, præsertim Guillelmus libro de Universo : quoniam, ut in Apocalypsi asseritur, latera civitatis illius supernæ æqualia sunt. Quumque ex angelis sanctis et electis hominibus construatur urbs illa cœlestis tanquam ex duobus parietibus, apparet quod utrique numero sint æquales. Consultissimum tamen opinor de his ceterisque incertis cum incauta assertione nil loqui.7

Footnotes

  1. Job xxv, 3. ↩

  2. Deut. xxxii, 8. ↩

  3. Deut. xi, 24. ↩

  4. Cf. t. XXI, p. 232 C'. ↩

  5. Num. xxvi, 54. ↩

  6. Cf. t. XXI, p. 231 B'. ↩

  7. Josue i, 6; cf. ↩

Chapter 82 of 161