Propositio 81
In angelis sanctis, secundum theologos, incomparabiliter major est beatitudo, perfectio et gloria, quam in intelligentiis, secundum philosophorum opiniones; non tamen uniformitas et immobilitas tanta in angelis est, ut in intelligentiis posuerunt philosophi.
Quod est, quia philosophi in naturali lumine stantes, non adscripserunt substantiis separatis nisi naturalem felicitatem, naturales quoque dumtaxat virtutes et perfectiones, non supernaturales, nec beatificam visionem, qua Deus superbeatissimus et immensus videtur clare per speciem, et immediate ac invelate in sua essentia. Peripatetici tamen dixerunt, substantias separatas loco et operatione immobiles, et æternitate, id est ævo non successivo, mensurari. Theologi vero in lumine fidei ac gratiæ ambulantes, fatentur substantias illas supernaturalibus plurimis perfectionibus decorari, increataque bonitate ac divina infinita dulcedine in se ipsa plene et contentative jugiter frui; et quantum ad hanc felicitatem, actionem et consistentiam, mensurantur participata æternitate, utpote ævo, in quo non exstat successio. Aliæ demum operationes circa objecta creata, et quantum ad accidentalem eorum beatitudinem ministeriumque externum, conveniunt angelis : respectu quarum tempore quodam discreto mensurari dicuntur; et successio aliqua, quamvis non temporalis continentia, ponitur in eisdem. Mittuntur namque et moventur de cœlo in terram, et de loco ad locum : quamvis non sic successive ut corpora, nisi forsan per accidens in assumptis corporibus. Aliqua quoque de novo circa prædicta intelligunt, et quantum ad accidentale præmium crescunt atque proficiunt usque in diem judicii.
Chapter 83 of 161