Propositio 82
Multiplex cognitio inest et convenit angelis sanctis.
Quod est, quia (ut in Elementatione philosophica patuit) angelis concreatæ sunt scientiæ et virtutes;1 et ab exordio suæ creationis impleti fuerunt intelligibilibus formis exemplatis et derivatis ab idealibus formis mentis divinæ, per quas ordinem intelligunt universi et particularia, atque se invicem ac suos effectus in inferioribus, quantum ad ipsorum spectat naturam et perfectioni congruit eorumdem. Per propriam quoque essentiam et virtutem causalem multa cognoscunt, imo et Deum secundum quod in suis relucet ac videtur effectibus.
Interea, de scientia angelorum quam ante conversionem suam ad Deum et supernaturalem beatificationem habebant, opiniones sunt variæ : quibusdam dicentibus, quod non nisi naturalem habebant scientiam; aliis, quod et aliam multiplicem supernaturalem habuerunt notitiam, supersanctissimæ videlicet Trinitatis, incarnationisque Verbi æterni. Non tamen angeli reprobi suam præviderunt ruinam. In conversione autem ad Deum data est angelis electis beatifica visio Deitatis, et clara per speciem cognitio superdeliciosissimæ Trinitatis; cognitio quoque rerum creatarum in Deo, qua divinam intuendo essentiam, conspiciunt in eadem de creaturis tantum quantum ad eorum statum, felicitatem, habitudinem perfectionemque pertinet : ideo sciunt a quibus diligantur, invocentur, colantur, et quidquid ad eorum honorificentiam exhibetur. Itaque easdem res sciunt in Verbo et in divina essentia, secundum quod illa est exemplar, idea et ratio rerum, speculumque voluntarium, in quo universa relucent : non quod cuncta et singula in ipso resplendentia ab universis Beatis in ipso cernuntur, quia ostendit se illis secundum quod vult, et quantum vult, et qualiter vult, atque secundum dignitatem, capacitatem, dispositionem meritumque illorum. — Hinc in angelis esse perhibetur duplex cognitio, puta matutina et vespertina : quæ distinctio ex verbis sumitur Augustini, qui sex dies quibus Deus describitur produxisse hunc mundum, exponit de uno intelligibili spiritualique die, puta angelica cognitione, sex generibus rerum distincta. Sicque cognitio angelorum qua ipsas res viderunt in Deo ut sic, vocatur matutina : quoniam esse rerum ideale et primordiale in Deo, præcessit esse earum in propriis suis naturis, et prius ac clarius est eodem, quemadmodum mane prius est vespera. Cognitio autem qua noscunt res prout in se ipsis subsistunt et in suis naturis, dicitur vespertina : quia ut sic, minus clara est, et sequitur illam, sicut effectus causam. Verumtamen angeli sancti vident etiam in Verbo æterno creata, prout in se ipsis subsistunt, et item per species concreatas. Nam idem cognosci potest per media plura : puta eadem conclusio per argumentum demonstrativum et topicum; tunc tamen fertur esse alia et alia cognitio. Postremo cognitionem hanc angelorum aliqui asserunt triplicem esse, scilicet matutinam et vespertinam, ut dictum est, et meridianam, qua Deum conspiciunt in se ipso; quæ instar meridiei vere ardentissima est atque clarissima : et hæc cum cognitione matutina coincidere potest, quum eadem possit esse cognitio Beatorum qua Deum per suam essentiam vident, et alia in ipso.
Patet demum ex introductis, quod in angelis præmium non præcessit meritum, sed econtrario.2
Footnotes
Chapter 84 of 161