Skip to the text

Propositio 83

De quolibet ordine angelorum aliqui corruisse creduntur; verumtamen multo plures stantes manserunt.

Quod est, quia (ut patuit) primus cadentium de supremo exstitit choro supernorum spirituum :1 cujus suggestioni de singulis choris aliqui consenserunt, et secum ruerunt. Unde et dæmones seu angeli lapsi, nominibus angelicorum ordinum designantur, dicente Apostolo : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates.2 Denique de primo illo apostata deprompsit Ezechiel : Tu Cherub extentus et protegens, repleta sunt interiora tua iniquitate; et ejeci te de monte sancto Dei.3 Qui quamvis de ordine Seraphim fuerit, tamen Cherub, non Seraph, appellatur : quoniam a divini amoris ardore recedens, ex eminentia suæ scientiæ occasionem sumpsit elationis : Cherub quippe plenitudo scientiæ interpretatur. Idem probatur ex hoc quod quarto Regum Eliseus suo dixit ministro de angelis bonis : Plures nobiscum sunt quam cum illis. In angelis quoque non fuit tantum incentivum peccandi ut in hominibus, sed sapientia multo præclarior, et nulla carnis fragilitas fomitisve corruptio : idcirco non peccaverunt tam multi ut homines. Imo in eis verificatur quod dicitur, Malum est ut in paucioribus, quum sit contra inclinationem naturæ. In hominibus vero, ob nimiam pronitatem in malum, et fomitis corruptionem, ac carnis fragilitatem, et intellectivæ partis debilitatem, verificatur quod ait Philosophus, Bonum est in paucioribus, malum in pluribus : imo et quod ait Scriptura, Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.4

Præterea, ut in Evangelio loquitur Christus, mulier (per quam æterna Sapientia designatur) habuit drachmas decem, et unam amisit.5 Unde elicitur quod unus angelorum ceciderit ordo : non quod de solo uno choro prolapsi sint, aut unquam decem fuerint ordines angelorum, sed quod tam multi ruerunt, ut unus chorus ex eis possit constare. Nec obstat, quod in Apocalypsi asseritur draco tertiam partem stellarum traxisse post se in terram :6 quoniam ibi ponitur numerus determinatus pro indeterminato, ad insinuandum quod valde multos dejecit. Quumque tam innumerabiliter multi sint dæmones, ita ut comparentur multitudini atomorum quæ moventur in aere, constat quam inæstimabiliter multi sint angeli sancti.7

Footnotes

  1. propos. LXXV. ↩

  2. Ephes. vi, 12. ↩

  3. Ezech. xxviii, 14, 16. ↩

  4. Ps. xiii, 3. ↩

  5. Luc. xv, 8. ↩

  6. Apoc. xii, 4. ↩

  7. IV Reg. vi, 16. ↩

Chapter 85 of 161