Propositio 84
Homines electi et sancti ad angelorum ordines varios post vitam hanc assumuntur, juxta diversitatem et congruentiam meritorum suorum.
Quod est, quoniam supernaturalis felicitas, ad quam angeli et homines sunt creati, non confertur eis juxta specificam dignitatem, sed secundum meritorum diversitatem et gradum. Unde dixit Salvator: In domo Patris mei mansiones multæ sunt, hoc est varii gradus præmiorum, secundum diversitatem et exigentiam meritorum.1 Porro angeli suam beatitudinem meruerunt una caritativa conversione ad Creatorem. Quumque possibile sit, viatores in hujus calamitate exsilii ad tantam caritatem tamque caritativam ad Deum conversionem pertingere, saltem paulatim et successive, quantam angeli ante suam beatificationem habebant; constat quod ipsis parificari queant in gloria, imo et multis eorum præferri; quamvis probabile sit, quod nemo omnibus illis præemineat, præter Christum et ejus dignissimam Genitricem. Idcirco in Evangelio Veritas protestatur, quod qui illo regno digni habebuntur, erunt sicut angeli Dei. Denique istud valde rationabile est, quum innumerabiles homines boni pro illa felicitate tot annis, tantis temporibus, tam indefesse laboraverint, tam dura et immanissima tormenta perpessi sint, tam strenue contra animarum suarum invisibiles hostes, imo et contra propriam voluntatem et infectissimam carnem, immundissimum quoque ac deceptorium mundum sint præliati;2 tot gemitus atque suspiria, tot orationes et lacrimas ferventissimosque affectus emiserint et obtulerint Deo, ac eum tam sincerissime semper dilexerint, et pro ejus honore ac honoratione ab aliis tam constanter fideliterque conati sint: quam felicitatem angeli tam celeriter quam faciliter sunt adepti. Nec obstat vilitas et defectuositas conditionis humanæ: imo quo declivior itemque fragilior est natura, eo commendabilius et gloriosius ei est tam strenue, virtuose, spiritualiter, diuturne, laboriose et prompte, victoriose ac fervide peregisse.
Itaque, sicut de singulis angelorum ordinibus aliqui corruerunt, ita ad singulos eorumdem aliqui homines sufficienter purgati elevantur: prout etiam S. Gregorius in homilia de angelis evidenter affirmat, particulariterque prosequitur et declarat; sanctus quoque Ambrosius super psalmum Beati immaculati. Unde et B. Augustinus duodecimo de Civitate Dei disseruit, quod in regno cœlesti una erit societas et una Ecclesia electorum, angelorum et hominum.
Decepti sunt ergo, qui vel solas virgines, aut solos perfectos ad angelorum æqualitatem perduci dixerunt. Propterea quoque caute sumendum est quod in sermone de Assumptione gloriosissimæ Virginis scripsit B. Hieronymus: Quamvis sanctis hominibus similitudo angelicæ felicitatis promittitur, veritas denegatur: quod satis obscure prolatum censetur.
Postremo, ex his quidam eliciunt, quod infantuli ab originali peccato purgati, qui nullum proprium meritum habuerunt, constituunt decimum chorum Beatorum in triumphanti Ecclesia: in cujus signum describitur mulier decem drachmas habuisse.3 Ad quem etiam chorum pertinere creduntur, naturaliter atque totaliter stolidi ab originali mundati, qui nunquam personaliter meruerunt nec demeruerunt.
Footnotes
Chapter 86 of 161