Skip to the text

Propositio 85

Inter angelos bonos et malos continua et proprie dicta pugna consistit; sed inter angelos bonos pugna non est proprie, sed metaphorice nuncupata.

Quod est, quoniam angeli boni et angeli mali sibi invicem adversantur : quum angeli boni satagant homines adjuvare, defendere et salvare, eosque custodiant; angeli vero pravi ad oppositum studeant. Nec tamen ex his ullus labor aut dolor accrescit angelis jam beatis. Hinc in Apocalypsi habetur : Factum est prælium in cœlo; Michael et angeli ejus præliabantur cum dracone.1 Porro inter angelos sanctos, qui et angeli pacis vocantur, perpetua inviolabilisque consistit concordia, juxta illud : Potestas et terror apud Deum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.2

Verumtamen inter ipsos pugna metaphorice sumpta exsistere fertur, dum unusquisque pro bono eorum qui sibi commissi sunt, advocat et patrocinatur. Interim, quod Gabriel archangelus loquitur Danieli, Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus3, exponit Hieronymus de angelo malo Persis ad exercitium dato, qui restitit Gabrieli, populum Israeliticum ad vitia incitando, sicque ejus liberationem impediendo : pro qua Daniel tunc oravit, cujus preces Gabriel obtulit Deo. Gregorius autem exponit hoc de angelo sancto Persarum custode : qui restitit Gabrieli tam diu, non per mentis dissensum et animi contrarietatem, quum omnes angeli sancti divinæ sint voluntati plenarie conformati, sed in quantum causam populi sibi commissi prosequebatur;4 et rationes allegavit pro eo, quas ad divinum referebat judicium, et ejus præstolabatur sententiam : Gabriel vero pro plebe Judæorum sategit.

At vero angeli tenebrarum, quamvis in malis concordent, interdum tamen ex mera malitia contra se invicem insurgere et pugnare leguntur; et quidam eorum a principe suo flagellati narrantur, quia non satis multa mala patrarunt.

Footnotes

  1. Apoc. xii, 7. ↩

  2. Job xxv, 2. ↩

  3. Dan. x, 13. ↩

  4. Is. xxxiii, 7. ↩

Chapter 87 of 161