Propositio 86
Esse in loco diversis diversimode attribuitur : Deo videlicet transcendenter et incircumscriptibiliter; angelis, definitive; corporalibus rebus, commensurative; supremo cœlo, per partes suas.
Quod est, quoniam infinitus et superbeatissimus Deus nullo circumscribitur loco, nullique deest loco; sed ubi eminentius operatur, evidentius se ostendit, præclariusque refulget ac repræsentatur, ibi specialius esse et habitare asseritur. Porro angeli et animæ separatæ in loco proprie non sunt. Imo, ut fatetur Boetius, propositio apud sapientes nota per se est, quod incorporalia non sunt in loco. Quod de exsistendo in loco per commensurationem ad locum est intelligendum : nil quippe loco commensuratur et configuratur nisi corporeum et quantum, superficiem habens. Verum substantiæ separatæ censentur esse in loco definitive : quia sic in uno sunt loco quod non in alio, pro eodem momento. Mittuntur quoque de loco uno ad alium, et ratione operationis suæ feruntur in loco consistere, atque in cœlo empyreo per congruentiam specialem, sicut præhabitum est.1 Ratione autem suæ incorporalis consistentiæ et immaterialis naturæ, non videntur habitudinem aut determinationem habere ad locum : non quod earum essentia non sit in se et in sua perfectione specifica terminata, sed quod nec in essendo nec in permanendo, neque in agendo actione immanente sibi naturali ac propria, ad corpora ulla aut corporalem locum dependeant. Non igitur sunt ubique nec simul in pluribus locis, nec in loco punctali esse competit eis : nec enim sunt magnæ quantitatis aut parvæ, sed prorsus in sua essentia inextentæ. Attamen quantitatis sunt virtualis, et in ea una est alia major; atque per applicationem suæ virtutis et operationis ad corporalia, in loco dicuntur esse majori aut minori. Hæc est antiquorum doctorum doctrina.
Quibus obviare videtur articulus Parisiis sub domino Stephano Parisiensi antistite condemnatus, quo dicitur : Substantiam intellectualem separatam, ut angelum aut intelligentiam, non esse in loco nisi per operationem suam, error.2 Alius quoque articulus huic consimilis fuit ibi condemnatus. Hinc Henricus, qui reprobationi articulorum illorum interfuit, Petrus etiam de Tarantasia, atque Richardus de Mediavilla, et alii quidam qui postea exstiterunt et Parisienses doctores fuerunt, simpliciter acquiescunt determinationi præsulis et Universitatis Parisiensis, concedendo angelum esse in loco et in universo corporeo, etiam per suam substantiam, dato quod circa corporalia nil operetur. Quod quum sit difficile capere, aliqui absolute respondent et tenent sicut jam juxta antiquos expressum est, adjicientes quod excommunicatio pontificis se extra provinciam non extendit, id est extra territorium jurisdictionis episcopi. De his super secundum ex doctoribus diffuse tractatum est.3
Postremo re ipsa certum et planum est, infra cœlum empyreum omnia visibilia et invisibilia contineri. Sed quæstio est, quid naturæ substantiæ immaterialis conveniat: ad quod et hic et in Elementatione philosophica est introducta responsio.4 Universi demum doctores Græcorum sancti, qui angelos ante mundum sensibilem putabant creatos, dixerunt sicut juxta antiquos modo expressum est.
DE ANIMA RATIONALI
Footnotes
Chapter 88 of 161