Propositio 87
Anima rationalis ab eodem est effectivo immediate creata principio a quo et angelus, et ad eumdem finem supernaturalem desuper ordinata.
Quod est, quia creare est proprium summo omnipotentique Deo, quum sit actus infinitæ potentiæ, quæ sola potest de nihilo facere, quia non esse distat ab esse in infinitum. Quocirca inveniuntur errasse multi philosophi, quorum nonnulli putabant nil posse creari, nec aliquam causam posse creare: imo omne quod producitur dixerunt produci ex aliquo materiali principio. Quod quamvis verificetur de his quæ naturali seu physica fiunt productione et successiva mutatione, simpliciter tamen loquendo veritatem non habet: quoniam omne imperfectum, potentiale, materiale, corruptibile et mortale, imo et ipsam materiam, necesse est profluxisse ab ente primo, actu puro invariabilique agente, ut ante ostensum est.1 Quod posteriores (doctiores et meliores) intelligentes philosophi, fassi sunt omnia quæ citra Deum sunt, emanasse a Deo, et hoc mediate aut immediate; incorruptibilia quoque creata corporea, simplici emanatione prodiisse a causa prima.
Porro, in explanando modum emanationis rerum per participationem ab ente per essentiam, multipliciter erraverunt. Siquidem quidam illorum causis creatis ac secundis, præsertim intelligentiis, virtutem et actum creandi attribuerunt, dicentes unam intelligentiam creatam ab alia, et animas rationales ab intelligentia ultima: ut supra in ista editione, et ante in Elementatione philosophica, est relatum ac improbatum.2
Idcirco catholice atque secundum veram philosophiam tenendum est, quod universæ animæ rationales a vero Deo immediate creatæ sunt, creantur aut creabuntur. Nec simul sunt conditæ, et stellis comparibus positæ, sed successive, id est una post aliam, et sigillatim corporibus earum sufficienter dispositis: quorum si aliqua in eodem sint instanti plene ad animarum susceptionem disposita, in eodem instanti animæ eorumdem creantur et infunduntur, quemadmodum Augustinus testatur: Anima creando infunditur, et infundendo creatur; quia eodem instanti quo creatur, corpori suo infunditur.
Præterea, sicut prætactum est et plenius ostendetur, ad eumdem finem supernaturalem, beatitudinem æternalem, beatificam Dei claram et facialem visionem, angelus et anima ab adorando Creatore sunt ordinati et conditi.3
Footnotes
Chapter 89 of 161