Propositio 88
Rationalis anima in ratione formæ et donis naturæ angelo exstat inferior; in ratione autem finis et donis gratiæ ac gloriæ, angelo est æqualis.
Quod est, quoniam anima rationalis est inferioris gradus et speciei ac ordinis quam angelus, naturaliter quoque unibilis corpori, ut forma specifica parsque compositi, quatenus in corpore per ministerium sensuum perficiatur scientiis et adipiscatur virtutes; angelus vero multo altioris est speciei, nec indigens corpore, ut dictum est plenius.1 Verumtamen, quoniam ad beatitudinem ordinantur eamdem, quam sine gratiarum charismatibus adipisci nunquam quiverunt, recte dicuntur in ratione finis et supernaturalibus gratiæ ac gloriæ muneribus pares. Nam etsi in his plurimi angeli sint animabus multis eminentiores, multæ etiam animæ sanctæ pluribus angelorum agminibus in his superiores consistunt:2 quæ usque ad supremæ cœlestis hierarchiæ choros conscendunt. Imo, absolute loquendo, duæ præelectissimæ animæ, ut anima Christi et anima gloriosissimæ Virginis, universis angelicis spiritibus prælatæ sunt plurimum, imo anima Christi incomparabiliter. Quæ beatissimæ animæ cunctos purgant, illuminant atque perficiunt angelos benedictos, quia a Deo copiosius de divinis illustrantur mysteriis: de quorum nonnullis ipsa itidem felicissima Virgo ab unigenito suo, etiam secundum filii sui assumptam humanitatem, exuberanter illustratur.
Postremo, ex hac distinctione refulget qualiter verificetur quod Augustinus allegat et approbat, magnum illum Platonicum Plotinum asseruisse, animam rationalem non habere super se nisi divinam et increatam naturam.
Footnotes
Chapter 90 of 161