Skip to the text

Propositio 89

De origine et finali institutione animæ rationalis multo aliter docet Scriptura quam philosophorum phalanx.

Quod est, quoniam tam Platonici quam Peripatetici philosophati sunt, ab æterno fuisse animam rationalem. Platonici autem universas animas rationales dixerunt simul cum intelligentiis ab æterno creatas, atque in stellis animarum numero paribus collocatas, opportunis quoque temporibus sigillatim uniri corporibus. Peripatetici vero dixerunt in uno eodemque actum non præcedere potentiam, nec formam substantialem suam materiam, ideoque animas rationales produci de novo, dum suis uniuntur et infunduntur corporibus. Attamen, quoniam mundum putabant ab æterno fuisse, posuerunt hominum generationem ac animas æternaliter exstitisse. Porro, quid de animarum immortalitate ac naturali earum beatitudine, quam solam noverunt, senserint, in Elementatione philosophica est expressum.

At theologica veritas animam rationalem protestatur nequaquam ab æterno fuisse, sed de novo creatam, infra aut post temporale mundi exordium, sicque primo corpori humano infusam. Quod corpus non fuit motu cœlestium corporum ex semine humano, successive, modo naturali nunc consueto, formatum, complexionatum, organizatum, sed omnipotentis Dei virtute repente, perfecte supernaturaliterque ex limo terræ plasmatum:12 cui tunc protinus anima a Deo immediate creata unita est et infusa.3 Deinde ex costa et latere primi illius hominis facti in sexu, statura atque ætate virili, formatum est corpus primæ mulieris, viro illi matrimonialiter sociatæ ad propagandum genus humanum, tam propter complendum ordinem universi, quam ad reparandum in cœlo empyreo ruinam creaturæ angelicæ, et ad obtinendum finaliter post hujus vitæ decursum in cœlo empyreo felicitatem plenariam carnis et animæ. Interim, hæc doctrina nequaquam naturali ratione inventa est neque innotuit aut conficta est, sed divinitus revelata et supernaturaliter tradita, ut infra pandetur.

Footnotes

  1. Gen. II, 7. ↩

  2. Element. philos. propos. LXXVI. ↩

  3. Gen. 11, 22. ↩

Chapter 91 of 161