Skip to the text

Propositio 90

Sicut de primordiali animæ rationalis institutione ac fine, ita de totius mundi productione, duratione et consummatione, diversimode docuerunt philosophi ac sancti theologi.

Quod est, quia (ut in Elementatione philosophica est ostensum) philosophi mundum opinati sunt ab æterno fuisse, attamen esse creatum:1 quemadmodum si sol æternaliter exstitisset, splendor seu radius ejus ab æterno fuisset, nihilo minus profluxisset et productus esset a sole. Asserunt quoque, non solum corpora cœlestia et elementa, sed etiam generationes mixtorum et corruptibilia eorum individua, sine fine durare eadem specie. Porro secundum fidem et Scripturas, totus mundus de novo creatus est, et computatur certum tempus quo fuit; generatio quoque et corruptio, universaque mixta secundum se tota (hoc est secundum formam et materiam) corruptibilia, destruentur. Insuper, sicut prætactum est, docet Scriptura, corpora cœlestia et elementa ac prima mixtorum individua, per intervalla sex dierum facta, distincta, ornata, et hominem sexto die.2 Quæ tamen Scriptura tripliciter potest

(ut tactum est) explanari. Mundum demum sensibilem docet Scriptura peracto extremo generali judicio innovandum, majori videlicet claritudine venustandum, ut infra completius deducetur.

Denique, quamvis doctrina hæc fidei visa sit philosophis irridenda, in tantum quod beatissimo Paulo eam Atheniensibus prædicante, irridentes locuti sint: Novorum dæmoniorum videtur esse annuntiator; itemque, Quid vult seminiverbius hic dicere?3 attamen documenta philosophorum majores difficultates, contradictiones (imo et absurditates) sequuntur, quam hanc sacræ Scripturæ doctrinam. Aristotelis namque doctrinam inevitabiliter sequitur, aut animas hominum corruptibiles esse, aut eas nunc separatas esse numero infinitas, infinitas quoque revolutiones cœlestium motionum jam præteriisse; quum tamen, teste ipso Philosopho, infinitum nequeat pertransiri. Nec Aristoteles ipse posset confingere, qualiter hominem naturaliter oporteat ex semine generari, ipsumque semen ex homine decidi, et quid horum sit prius. Etenim necessario sequi videtur, quod homo prior sit semine, et non nisi unus, aut quod plures homines sint simul immediate a Deo creati, et ita in universitate generis humani sit dare hominem primum, aut prima individua. Ubi autem primum et ultimum, non potest esse numero infinitum.

Hinc ait Henricus nono Quodlibeto, quod secundum intentionem Philosophi, in infinitum generatus est homo ex homine, nec aliquis fuit homo qui non sit generatus ex homine se priore, et hoc infinities in tempore infinito:4 ita quod omnes opiniones, leges, religiones, sectæ, doctrinæ, hæreses quæ nunc sunt, infinities præcesserunt, et infinities erunt, quoniam infinities iterantur; et ita de aliarum individuis specierum. Et quamvis ista fuit ipsius opinio, nihilo minus tenuit, quod naturaliter atque simpliciter homo prior sit semine, ita quod semen essentialiter potius procedit ex homine quam econtrario. Etenim duodecimo Metaphysicæ, reprehendendo dicentes quod principia rerum non sunt bonum et nobile, quia principia sunt imperfecta, ut semina rerum, bonum vero et nobile seu perfectum sunt in generatis ex illis, quæ generata perfecta sunt entia; contra quos: Non est, inquit, verum quod æstimant, quoniam imperfecta, ut semina, non sunt absolute principia perfectorum, sed econtrario. Sicque naturali ordine oportuit hominem esse ante sperma: non illum hominem qui generatur ex spermate, sed alium ex quo sperma. Itaque hoc loco ipsa veritate coactus evidenter testatus est, quod secundum veritatem naturamque rei, simpliciter ac naturaliter homo prius factus sit semine. Et ita necesse est ponere hominem aliquem a Deo immediate productum, aut unum, aut plures; et ita de aliis primis suppositis. Hinc rursus nono Metaphysicæ fassus est, quod quamvis in eodem potentia actum præcedat, sicut in hoc ovo potentia præcedit actum gallinæ generatæ ex ovo; simpliciter tamen et in diversis actus præcedit potentiam. Nec hoc procedit in infinitum, sicut nec in subordinatis: imo stare oportet in gallina non habente esse ex ovo, sed omne ovum præcedente et omnem gallinam generatam ex ovo; sic quoque de homine, equo, leone et consimilibus est dicendum.

Verumtamen Aristoteles istud non concessisset. Unde quidam concludunt, quod vel non sensit mundum ab æterno fuisse, vel quod sibi ipsi contrarius fuit. Siquidem tertio Physicorum: Impossibile (ait) est infinita esse pertransita; ergo non præcesserunt hanc diem hodiernamque revolutionem, dies et revolutiones infinitæ. Rursus disseruit, quod unum infinitum non est alio majus; et item, quod infinito fieri nequit additio; et denuo, quod pars minor est suo toto: quæ omnia falsa consisterent, si mundus æternaliter exstitisset, quum præteritis revolutionibus et diebus quotidie quædam addantur, totque fuissent revolutiones primi mobilis, cui dumtaxat inest et convenit motus unus, quot firmamenti aut lunæ. Alioqui infinito additio fieret, et tot essent revolutiones ejus cui convenit solum una in specie, quot ejus cui duæ seu plures. Amplius, Aristoteles non concessit multitudinem actu infinitam, intellectualem etiam animam perhibuit immortalem: aut ergo animas rationales sensit jam separatas numero infinitas, aut omnes corruptas. De his super secundum Sententiarum dictum est plenius.

Opinionem ergo Aristotelis sequuntur multæ difficultates et intricationes. Hinc aliqui magni doctores scripserunt, quod repugnet naturæ aut rationi creaturæ, ab æterno fuisse; et efficaciter possit ostendi, quod universum a Deo de novo creatum sit. Alii tamen oppositum sentiunt; quidam vero imaginantur, quod in successivis, non in permansivis, opinio illa sit impossibilis. Postremo in hoc omnes concordant, quod mundum incepisse ita de novo ut docet Scriptura, puta infra tempus in ea expressum, sola fide servetur.

Footnotes

  1. propos. LXXXVII, LXXXIX. ↩

  2. propos. LIV et s. Gen. 1. ↩

  3. Act. xvii, 18. ↩

  4. quost. 17. ↩

Chapter 92 of 161