Propositio 91
Diversitatem animarum rationalium in aptitudine et capacitate, in inclinatione et ingeniositate ad scientias et virtutes, asserunt quidam causari ex diversa corporis dispositione, alii ex ingenita animarum institutione.
Quod est, quoniam species se habent ut numeri: ideo formæ ejusdem speciei sunt æque perfectæ in sua natura, nec una est in gradu altiori quam alia ex essentialibus suis. Idcirco, quod unus homo est ingeniosior et indolis melioris quam alter, non videtur posse contingere ex parte animæ quantum ad naturalia sua, sed solum ex diversa corporis dispositione.
Sed his obviare videtur, quod frequenter homines pejoris complexionis sunt capaciores, et indolis melioris. Experientia quoque videtur docere, quod anima unius constituta est in gradu altiori et potentiori quam anima alterius: unde agere potest, influere atque imprimere in alterius animam, et actionem illius ligare, operationem motumque impedire, ut non solum Platonici, sed quidam etiam Peripatetici, Avicenna Algazelque testati sunt.
Hujus secundæ opinionis quantum ad causam diversitatis prætactæ in animabus humanis, fuit Magister Sententiarum, quem Bonaventura, Richardus, Petrus et alii multi secuti sunt.1 Thomas vero, Albertus, Ægidius et alii plures secuti sunt primam opinionem, quæ et philosophiæ magis consonare censetur. Nihilo minus pro secunda opinione militat Parisiensis articulus iste: Dicere quod anima Christi non fuit altioris gradus meliorisve dispositionis in sua natura quam anima Judæ, error est; alius quoque articulus, qui ait: Ponere æqualitatem in animabus rationalibus, error est.
Footnotes
-
lib. II, dist. xxxii I. ↩
Chapter 93 of 161