Skip to the text

Propositio 92

Animæ a corporibus separatæ, variis modis ac multa cognoscunt quæ antea non noverunt.

Quod est, quoniam modus agendi et cognoscendi sequitur modum essendi. Quumque modus essendi animæ separatæ exstet liberior, simplicior et intelligibilior quam animæ adhuc carni mortali conjunctæ, consequens est ut actibus intellectualibus liberius, acutius, indesinentius vacet, quam anima corpori juncta. Denique, virtus quo magis unita, eo ad operandum censetur magis idonea. Quumque in anima separata non maneant nisi vires intellectivæ, patet quod ad actus suos magis sint vigorosæ. Rursus, animabus in hac vita innumerabilia occurrunt impedimenta contemplationum et intellectualium virtuosarumque actionum, ex parte corporalium necessitatum, infirmitatum, curarum, persecutionum, concupiscentiarum et ceterarum sensitivæ partis passionum, tentationum atque tumultuum humanorum, a quibus omnibus animæ separatæ sunt liberæ: nisi quæ adhuc pœnis afficiuntur ob sua delicta, quæ per supplicia et mœrores, per angustias et timores, a puritate, acumine, libertate et perfectione intellectualium actuum non parum retardantur, distrahuntur, impediuntur. Porro purificatæ et sanctificatæ, ac fonti totius sapientiæ jam beatifice counitæ, multa conspiciunt, tum in speculo supersplendidissimæ Deitatis, tum in sibi inditis speciebus, tum ex illuminationibus et revelationibus angelorum et animarum ipsis in gloria sublimiorum. Ex scientiis item et memoriis ac intelligibilibus formis, secum ex hac vita delatis, multa queunt perpendere, imo et spirituali collatione cum spiritibus ex præsenti exsilio illuc deductis. Denique animæ in purgatorio exsistentes, ex revelatione angelorum ac civium supernorum multa cognoscunt, imo et ex allocutione ac susurratione spirituum malignorum, itemque ex denuntiatione animarum illuc venientium. Et breviter, sicut modus exsistentiæ ac natura separatorum spirituum nostrum intellectum pro maxima parte transcendunt, ita et modi quibus agnoscunt: quamvis nonnulli de talibus satis audacter loquantur et de incertis nimis certo pronuntient.

Chapter 94 of 161