Propositio 94
Imago et similitudo Dei tanto eminentius resplendent in intellectualibus creaturis, quanto ipsæ intellectuales creaturæ sunt excellentioris speciei, perfectiorisque gradus, et ordinis altioris.
Quod est, quia quo aliqua creatura est Deo propinquior, tanto est ei similior. Angelus autem in universitate et ordine creaturarum primum et supremum locum sortitur. Unde asserit Augustinus, quod Deus creavit angelum prope se, materiam prope nihil. Præterea, ut in libro de Angelica hierarchia divinus Dionysius protestatur: Angeli, potissimum primæ ac summæ hierarchiæ, sunt divinissimi animi, propinquissimi Creatori, et quasi in Deitatis vestibulis collocati. Itemque: Angelus (inquit) est deiformissimum atque mundissimum speculum Dei. Denique, contestante in libro Definitionum Isaac Israelita philosopho, anima in umbra intelligentiæ est creata.1 Constat quoque, quod in producendo verbum mentale per intellectum, et amorem internum per voluntatem, nec inde unquam cessando, angelica celsitudo multo perfectius ac deiformius habet se quam imbecillis mens hominis. Sed et denuo clarum est, quod tam in donis naturæ quam gratiæ ac gloriæ, angelica creatura, præsertim ordinum altiorum, multum præeminet creaturæ rationali, in tantum ut in Evangelio dixerit Christus:2 Qui minor est in regno cœlorum, id est infimus Beatorum, major est illo, puta Joanne Baptista, ut fuit adhuc viator.
Verumtamen quibusdam est visum, quod omnibus hinc inde pensatis, et absolute loquendo, imago et similitudo Dei expressius eminentiusque in homine quam in angelo quocumque resplendeant. Quemadmodum enim Deus immensus, est totus in toto universo, et totus in qualibet ejus parte; sic anima rationalis tota est in toto corpore suo, et tota in qualibet ejus parte. Quemadmodum etiam Deus omnipotens omnia ponit in esse naturali, sic anima omnia ponit in esse intelligibili. Rursus, sicut Deus est principium omnium rerum et finis earum, sic homo primus principium est totius generis humani, ac finis rerum inferiorum. Sed ex his et consimilibus non probatur quod (loquendo simpliciter) imago similitudoque Dei eminentius in homine quam in angelo luceant, sed quantum ad accidentalia quædam et per comparationem ad creaturas; quantum vero ad ea in quibus directe et principaliter imago et similitudo hæc attenduntur, magis relucent in angelo.
Verum ad discernendum in hac re, oportet agnoscere naturam specificam, vires, operationes, habitudines, efficacias, gradum et ordinem, tam angeli, etiam summi, quam animæ rationalis; certumque quod ab angelorum, præsertim summorum, plena notitia in his prorsus deficiamus. Idcirco incircumspectionis esse videtur, proferre quod similitudo et imago Dei, simpliciter fando, magis relucent in anima rationali quam in angelo summo.
DE CONDITIONE HOMINIS
Footnotes
Chapter 96 of 161