Skip to the text

Propositio 95

Primos generis humani parentes condidit Deus, non solum in naturalibus, sed et in gratuitis donis.

Quod est, quia (ut in Genesi recitatur) hominem primum extra paradisum plasmavit, et protinus in paradisum transtulit illum;1 adduxitque coram eo animalia cuncta, quibus ipse convenientia illorum naturis imposuit nomina: quo probatur, quod naturalium scientiam sibi habuit concreatam. De ruina quoque naturæ angelicæ, et modo colendi Deum, ac causa finali suæ creationis fuit instructus excellentiori modo quam conjux ipsius. Insuper (sicut testatur Scriptura) Deus fecit hominem ab initio rectum:2 quoniam originalem justitiam concreavit ambobus, per quam corpus animæ fuit subjectum, et sensitiva pars rationi, ac ratio Deo: ita quod si mens mansisset obediens, nulla rebellio aut inordinata motio potuisset consurgere aut oriri in carne sensitivaque parte; hinc de sua nuditate non erubescebant.3 Unde in Ecclesiastico legitur:4 Deus de terra creavit hominem, et secundum imaginem suam fecit illum; posuit timorem illius super omnem creaturam; creavit eis scientiam spiritus, sensu implevit corda illorum; addidit illis disciplinam spiritus, et lege vitæ hereditavit illos.

Denique paradisus terrestris, quum sit amœnissimus, pulcherrimus et temperatissimus locus, in quo nec tempestates nec pluviæ generantur, nec meteorologicæ fiunt impressiones, valde competebat proportionatusque fuit primis parentibus et habitationi eorum: quia in magna conditi erant mentis et interiorum tranquillitate, et temperatissima corporis complexione, ac quadam immortalitate, qua potuerunt non mori, si videlicet non peccarent. Sic quippe fuerant instituti, ut in eis malum pœnæ non præcederet malitiam culpæ: quia non decuit rationali creaturæ tam sublimiter et supernaturaliter institutæ infligi pœnam antequam incideret culpam, quum pœna sit effectus, merces et ultio culpæ in hujusmodi creatura. Attamen concreatio originalis justitiæ, translatio in paradisum, mansio tam tranquilla, immortalitas quoque jam tacta, erant supernaturalia dona: unde et propter transgressionem primorum parentum sublata sunt eis. Naturalia vero, quamvis per culpam aliquo modo lædantur et indisponantur, non tamen omnino tolluntur, quum et in dæmonibus manserint integra, ut quarto capitulo de Divinis nominibus magnus Dionysius contestatur.

Footnotes

  1. Gen. II, 7, 8, 19, 20. ↩

  2. Eccle. VII, 30. ↩

  3. Gen. II, 25. ↩

  4. Eccl. XVII, 1, 4, 6, 9. ↩

Chapter 97 of 161