Skip to the text

Propositio 96

Sicut de angelis, ita de primis parentibus diversa habetur opinio, an in gratia gratum faciente et caritate sint conditi.

Quod est, quia de angelis opinati sunt quidam magni doctores, quod in naturalibus sint facti, non in supernaturalibus donis gratiæ gratum facientis, atque angeli prædestinati ea saltem de congruo promeruerunt ac susceperunt ante meritoriam suam ad Deum conversionem. Ita hi ipsi doctores ac alii quidam de primis scripserunt parentibus. Alii vero doctores non minores, testati sunt de utrisque, quod in caritate et fide ac gratia sint plasmati. Nec de his videtur sine revelatione certitudo posse haberi, nisi quantum ex Scripturis docetur. Verumtamen, quidquid dicatur de angelis, de homine protoplasto certius reor ac verius, quod in gratia gratum faciente formatus sit, quem teste præallegata scriptura, Deus fecit ab initio rectum, id est justum:1 quod non solet Scriptura nisi de virtuoso, caritatem, fidem gratiamque habente, asserere, præsertim quum justus ex fide vivat, secundum Scripturam. De utroque etiam primo parente communis et concors doctrina est, quod in originali sint facti justitia.2 Nihilo minus diversificantur circa hoc ipsum, dicentes quod duplex est justitia quæ primo homini potuit convenire ac tribui: una originalis, consistens in debito ordine carnis sub anima, inferiorumque virium sub ratione, rationis quoque sub Creatore. Hæc justitia ordinavit et rectificavit humanam naturam, ex divina institutione et donatione, in ipsius naturæ primordio, ad perficiendum naturæ participes: ideo primus homo si non peccasset, justitiam istam in posteros transfudisset, non efficienter, sed per modum dispositivæ ac meritoriæ causæ, quia cum transfusione naturæ justitia ista simul collata et infusa fuisset a Deo, in ipsius animæ creatione et unione cum corpore. Porro alia est justitia, gratuita seu gratifica, caritati unita, quæ meritorios elicit actus: in qua hi qui dicunt primum hominem non esse creatum in gratia gratum faciente, etiam sentiunt ipsum non esse productum, sed solum in prima illa originali justitia; et addunt, quod justitia illa gratuita non fuisset transfusa in posteros, quamvis primi parentes in originali justitia perstitissent.

Denique, horum qui dicunt primos parentes in gratia gratum faciente conditos, quidam arbitrantur, quod nisi tentationi succubuissent, mox fuissent confirmati in gratia, ita quod ultra non potuissent peccare, atque quod posteri eorumdem omnes nati fuissent in gratia confirmati. Alii potius æstimant, quod quamvis primi parentes prævaluissent primæ tentationi, non tamen fuissent confirmati in gratia, quousque fuissent translati in gloriam. Alii dicunt hujus utriusque dicti oppositum.

Interim verius æstimo, quod primi parentes fuerunt in gratia conditi, et in originali justitia atque gratuita, in caritate, in fide ceterisque virtutibus ac donis Spiritus Sancti inseparabiliter caritati annexis. Nec enim sine caritate et fide potuerunt superiores vires animarum eorum Deo esse sufficienter subjectæ; neque per sola dona gratiæ gratis datæ potuit in eis esse tam firma ordinatio tamque accepta subjectio carnis sub anima, sensitivæ partis sub ratione, rationis item et voluntatis sub Deo: imo ad hoc fides, spes, caritas, prudentia requirebantur. Unde et S. Thomas fatetur: Radix originalis justitiæ, in cujus rectitudine factus est primus homo, in supernaturali consistit subjectione rationis sub Deo: quæ subjectio est per gratiam gratum facientem. Hinc B. Gregorius in Moralibus super Job loquitur: Si primum parentem nulla peccati putredo corrumperet, nequaquam ex se gehennæ filios generaret; sed qui nunc per Redemptorem salvantur, solum ab illo electi nascerentur. Qua auctoritate probatur, quod si primi parentes non peccassent, nullus reprobus nasceretur, protoplastorumque posteri mansissent a peccato immunes, virtute justitiæ eis collatæ, divina providentia opitulante. Hinc et S. Anselmus in libro Cur Deus homo, effatur: Propter transgressionem primorum parentum, posteri eorumdem originali justitia sunt privati, in tantum quod filii iræ nascuntur. Ergo et propter illorum obedientiam consecuti fuissent a Deo originalem justitiam. Et iterum protestatur: Si primi parentes perstitissent, filios genuissent heredes paternæ justitiæ. In libro quoque de Conceptu virginali: Si Adam (inquit) ad eos quos generaturus erat, nequivisset justitiam suam perducere, nequaquam potuisset eis injustitiam suam transmittere. Iterum idem fatetur Anselmus: In hoc apparet magnitudo bonitatis divinæ et plenitudo gratiæ ejus, quod qualis exstitit primus homo justitia et felicitate, tales genuisset: non quod sola propagatione exsisterent tales, sed quoniam propagati, dono Dei tales efficerentur. De hoc rursus, libro Cur Deus homo, Anselmus conscripsit: Quamvis primi parentes victa tentatione nondum proveherentur ad illam angelorum æqualitatem in quam manendo fuerant perventuri, in illa tamen qua erant justitia, si tentati prævaluissent, ita confirmarentur cum omni sua propagine, ut ultra peccare non possent: quemadmodum quoniam victi peccaverunt, ita sunt infirmati, ut quantum in ipsis est, sine peccato esse non valeant. Quis enim valeat dicere, plus valuisse injustitiam ad ligandum in servitute, quam valeret justitia ad confirmandum in spiritus libertate? Hinc demum quartodecimo de Civitate Dei sanctus asserit Augustinus: Nulli de posteris primorum parentum fuissent morituri, si primus homo non fuisset transgressus.

Footnotes

  1. Eccles. VI, 30. ↩

  2. Habac. I, 1, 1. ↩

Chapter 98 of 161