Skip to the text

Propositio 97

Tam corpus Adæ ex limo terræ, quam corpus Evæ ex costa Adæ, ab omnipotente Deo immediate formatum est miraculose.

Quod est, quoniam miraculosi effectus totum ordinem et potestatem causalem naturæ creatæ transcendentes, Creatori sunt proprii: quamvis circa quædam concurrentia ad illos et concernentia ipsos, causæ secundæ, ut angeli seu homines, aliquod possint ministerium exhibere. Unde et talia facere asseruntur dispositive et ministerialiter, aut precibus ac meritis impetrando ut fiant, quemadmodum dicimus, quod Josue fecit stare solem et lunam spatio diei unius;1 sed solius Omnipotentis imperio seu virtute fiunt talia immediate et effective. Sic, quoniam corpus Adæ supernaturaliter est formatum, organizatum, complexionatum repente, constat illud factum immediate a Deo: quod et de corpore Evæ ex latere viri formato, rite sentitur, sive hoc factum sit per suppletionem materiæ aliunde, sive per multiplicationem materiæ costæ in semetipsa.

Præterea, tam corpus Adæ quam conjugis ejus fuit mixtum ex quatuor elementis. In quibus corporibus terra prædominabatur quoad corporis molem et quantitatem, deinde aqua: ideo significata est materia illa nomine limo terræ, quantum ad virum. Aer autem et ignis prædominabantur in illis virtute, sicut in ceteris.

Footnotes

  1. Josue x, 12. ↩

Chapter 99 of 161