Skip to the text

Propositio 98

Si primi parentes in paradiso prævaricati non essent, proles utriusque sexus ex ipsis genita seu gignenda, post egressum ex utero, aut confestim, aut solito nunc cursu celerius, habuisset perfectionem scientiæ ac virtutum in anima, soliditatem quoque ac robur in corpore.

Quod est, quia in prolibus illis dispositioni animæ proportionata fuisset et correspondens dispositio corporis. Quemadmodum ergo verior visa est positio dicentium, quod in parvulos illos transfusa fuisset originalis justitia, una cum justitia gratuita ac gratum faciente gratia et confirmatione in bono; sic et verior nunc videtur doctrina ponentium, quod proles illæ mox de ventre egressæ, sortitæ fuissent sufficiens robur ac consolidationem in suis corpusculis ad gradiendum et ad necessaria peragenda; aut si non statim, cito tamen, celeriusque valde quam modo. Et hoc B. Augustinus in libro de Baptismo parvulorum sentit ac persuadet credibile, exemplo pecorum aliquorum quæ nata protinus currunt ad pastum. Primo tamen tenera fuissent illa corpuscula, ut egredi possent viam angustam; usum etiam linguæ ad loquendum, paulatim discendo obtinuissent, quamvis celerius quam nunc.

Verumtamen de his sunt duæ opiniones, quibusdam dicentibus, quod membra illorum paulatim fuissent consolidata, et gressui apta effecta, et quod addiscendo et inveniendo acquisivissent scientiam, et successive profecissent in scientiis atque virtutibus. De his quippe secundo Sententiarum tractat Magister, et secundam istam opinionem magis approbare videtur:1 quem multi doctores sequuntur. Idcirco in his et consimilibus quæ infra certitudinem sunt, non convenit multum assertorie loqui.

Postremo aliqui opinantur, quod quamvis parvuli illi non habuissent mox geniti usum scientiæ ac rationis censuram, scientiam tamen habuissent sibi innatam, qua tempore opportuno, imo et cito uti cœpissent. Nec dubium quin parentes illorum, virtutes lignorum paradisi scientes, applicatione et usu illorum parvulis suis profuissent in multis.

Footnotes

  1. dist. xx D et s. ↩

Chapter 100 of 161