Skip to the text

Propositio 99

In paradiso fuisset generatio per sexuum unionem, sine libidine, non sine delectatione.

Quod est, quia transgressio non mutavit ordinem desuper institutum. Quumque sit naturale homines per commixtionem maris ac feminæ nasci, id ibi quoque fuisset. Unde et ante transgressionem constituit auctor naturæ sexuum distinctionem, proportionataque organa ad emissionem susceptionemque seminis. Sed quia pars sensitiva et caro fuissent rationis imperio obtemperantes, ad ejus dictamen aptam accepissent dispositionem ad coitum, quem tunc nunquam homines appetissent nec exercuissent nisi desiderio prolis ad Dei obsequium, atque ad obtinendum æternam beatitudinem procreando.

Denique delectatio pure naturalis, in quantum talis, non exstat culpabilis: imo si ad finem debitum referatur, consistit laudabilis, sed et meritoria, una cum suo actu, dum actus ille ex caritate procedit: ex qua in paradiso indeviabiliter fuisset progrediens. Interim, quo natura humana in paradiso fuisset vivacior, purior, integrior, et in omni sensu perceptibilior, eo quoque delectatio illa fuisset intensior: præsertim quia tunc homines cognovissent omnem commixtionis hujusmodi actum esse fructuosissimum, puta prædestinati individui procreativum: nec enim convenissent infructuose aut sine prole sequente, nec post imprægnationem feminæ, nisi post partum. Hinc et probabiliter creditur, quod æqualis fuisset virorum mulierumque numerus; nec virginitas fuisset tunc virtus, nec conservata ab aliquo. Postremo commixtio illa sine omni indecentia exstitisset, neque a spiritualibus actibus impedivisset, sicut nunc sua voluptate rationem absorbet.

Chapter 101 of 161