Skip to the text

Propositio 100

In innocentiæ statu, homines a paradiso terrestri ad paradisum cœlestem, sine intermedia pœna ac morte, fuissent sigillatim, completo vitæ suæ curriculo, mox translati.

Quod est, quia tunc habuissent certam suæ viationis durationem, et incolatus illius mensuram sibi a Deo præfixam, sicut et modo: ideo tempore illo completo, transissent ad gloriam; nec purgatorium tunc fuisset. Denique, Deus unumquemque electorum in æterna sapientia sua præordinavit ad certum beatitudinis gradum, et tempus præstituit infra quod mereatur eumdem: quo completo, tollit eum de sæculo isto; ita et tunc fuisset peractum. Sic et de reprobis statuit, quantum facinorum pondus ab unoquoque velit sufferre: quo adimpleto, protinus auferuntur de medio. Unde Dominus dixit ad Abraham: Nondum completæ sunt iniquitates Amorrhæorum.1 Et apud Jeremiam legitur Judæis dictum: Non poterat vos Dominus ultra sustinere, propter malitiam studiorum vestrorum.2 Christus item in Evangelio: Implete (inquit) mensuram patrum vestrorum. Verumtamen aliqui opinantur, quod universi in paradiso mansissent, quousque cunctis procreatis electis, simul fuissent translati et glorificati:3 quod non reor, quia quamdiu mansissent ibidem, fuissent in continuo assiduove profectu, sicque priores valde excrevissent in merito ultra postremos, deinde in præmio.

DE PECCATO ORIGINALI

Footnotes

  1. Gen. xv, 16. ↩

  2. Jer. xliv, 22. ↩

  3. Matth. xxiii, 32. ↩

Chapter 102 of 161