Propositio 101
Originale peccatum est privatio originalis justitiæ ac gratiæ debitæ inesse, ad quod multiplices pœnæ inflictæ sunt et consecutæ in homine.
Quod est, quia peccatum ex sua ratione est quædam privatio. Sicque originale peccatum defectus est privativus primæ et primordialis justitiæ, primis parentibus sic collatæ, quod fuit in posteros transfundenda: quibus posteris privatio illa quodammodo imputatur a Deo, in quantum omnes suo modo fuerunt in primo parente veluti in radice, in qua deformata et vitiata fuit ipsa natura: quemadmodum et multa membra in uno sunt corpore, et individua multa in specie una.
Verumtamen hoc peccatum non sic posteris imputatur ut ipsimet Adæ, neque ut propria et actualia eorum peccata. Etenim Adam illa transgressione, tanquam actuali peccato, damnationem meruit sempiternam, sicut et posteri actualibus suis peccatis mortalibus. Posteri autem Adæ illo originali peccato non meruerunt privari neque privantur aliquo bono naturæ, donove gratiæ aut gloriæ eis ex propria natura aut specie debito, sed quibusdam supernaturalibus bonis, quæ ex sola Creatoris bonitate et liberalitate fuissent sortiti, si primi parentes non fuissent transgressi: quibus et ea conditione supernaturalia illa bona præstita erant seu promissa, quod et posteris præstarentur, si ipsi parentes Dei præceptum non violarent. Idcirco in ista originalis peccati imputatione et transfusione ad posteros, nulla prorsus posteris irrogatur injuria. Cujus aptum assignatur exemplum. Ut si rex aut princeps terrenus præstet alicui militi castrum aut bonum feudale, hujuscemodi pacto, quod beneficium illud devolvatur ad posteros militis, dummodo miles ipse principi suo manserit subditus ac fidelis: alioqui tam ipse quam ejus posteritas dono illo privetur. Quod si miles ille pactum transgrediatur, et principis sui adversariis injuriatoribusque consentiat, haud dubium quin tam ipse quam sua posteritas beneficio juste priventur collato: quippe quod nec proprio eis jure, sed solo gratuito principis debebatur statuto. Denique etiam juxta jura civilia, interdum filii pro solo patris sui excessu regno pelluntur et exheredantur.
Chapter 103 of 161