Skip to the text

Propositio 102

Peccatum originale formaliter unum est, materialiter plura.

Quod est, quia formaliter non est nisi præfata justitiæ ac gratiæ originalis carentia. Ita, secundum nonnullos, est immediate ac directe in ipsa animæ rationalis essentia, in qua etiam dicunt gratiam esse. Unde ex immediata conjunctione animæ et carnis infectæ dicunt animam originale peccatum contrahere. Porro materialiter peccatum istud plurificatur et plura complectitur, utpote quatuor vulnera animæ ex illo secuta, quæ sunt: ignorantia in ratione, malitia in voluntate, concupiscentia in vi concupiscibili sensitiva, infirmitas in irascibili sensuali. Quæ quatuor vulnera sunt potius quædam habitualia mala et peccandi radices, quam actualia peccata: ut malitia intelligatur pronitas ad mala culpæ; concupiscentia, proclivitas appetendi inordinate; ignorantia, pronitas deviandi a vero salubri; infirmitas, debilitas resistendi iniquo. Atque hoc modo fertur peccatum originale situm in quatuor viribus animæ, quæ sunt vitiorum et virtutum subjecta, videlicet ratio et voluntas ac uterque appetitus sensitivus prænominatus: sic etenim unum est quasi aggregative, tanquam malorum congeries. Unde de ipso ait Psalmista: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum.1 Specialiter quoque vis concupiscibilis est infecta, visque generativa:2 unde et magis sentitur in eis, quemadmodum et in tactu.

Footnotes

  1. propos. Icv. ↩

  2. Ps. l, 7. ↩

Chapter 104 of 161