Propositio 103
Effectus ac pœnæ originalis peccati multiplices sunt et graves.
Quod est, quoniam in originali justitia includebantur plurima bona, multaque bona fuerunt ei annexa. Pertinebant quippe ad illam essentialiter et per se ordinatio et subjectio carnis sub anima, sensitivæque partis sub ratione, et rationis ac voluntatis sub Deo et lege divina. Deinde annexa fuit tali justitiæ impassibilitas et immortalitas aliqua corporis, qua potuit non mori, ut patuit;1 habitatio paradisi, præsidentia ac dominium super irrationalia. His omnibus privati sunt primi parentes et posteri sui. Ideo prædicta quatuor vulnera animæ, expulsio a paradiso terrestri, incolatus hujus exsilii, variæ pœnæ, calamitates et anxietates vitæ præsentis, fames, sitis, lassitudo, mors et consimilia quædam, sunt effectus et merces, pœna et ultio originalis peccati : quæ nihilo minus naturalia sunt naturæ humanæ secundum se nude consideratæ, quum omne mixtum secundum se quantum ad naturalia sua sit corruptibile, et si vivum sit, est mortale, passibile, etc. De his pœnis aliquid tetigit Deus in Genesi, loquens Adæ : Maledicta terra in opere tuo, etc.2 ; et Evæ, Multiplicabo ærumnas, etc.3 Hinc in Ecclesiastico legitur :4 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium. Hoc ipsum fassus est sanctus Job : Homo (inquiens) natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.5 Hinc innotescit quam felicem, tranquillam deliciosamque vitam duxissemus in paradiso, si non intervenisset peccatum : idcirco superoptimo et supermunificentissimo Creatori debemus intime regratiari, qui quantum in se fuit, tot ac tanta nobis bona largiri decrevit.
Footnotes
Chapter 105 of 161