Skip to the text

Propositio 104

Originale peccatum dici potest peccatum naturæ, quemadmodum actuale peccatum dicitur peccatum personæ.

Quod est, quoniam omne peccatum aliquo modo voluntarium rite censetur : ergo et originale. Quemadmodum enim est quoddam bonum concernens naturam, et quoddam concernens personam ; ita quædam est culpa naturæ, quædam personæ. Et sicut ad culpam personæ requiritur et concurrit voluntas personæ peccantis, ita ad culpam naturæ concurrit ac sufficit voluntas in ipsa natura. Sic ergo defectus originalis justitiæ collatæ primis parentibus, rationem quamdam culpæ sortitur in posteris, secundum quod voluntate contingit primi parentis, in quo ipsa natura primordialiter tota fuit. Quumque peccatum hoc non sit directe vitium personæ in posteris, sed velut per accidens, in quantum persona talem habet naturam ; idcirco non sequitur quod sit in potestate prolium primorum parentum originali peccato carere.

Chapter 106 of 161