Skip to the text

Propositio 105

Originali peccato non debetur post vitam hanc pœna sensus, sed pœna damni.

Quod est, quoniam in peccato sunt duo, puta : formale, quod est mentis deordinatio a debito fine, seu ejus a summo bono aversio : cui appropriate debetur et correspondet pœna damni, quæ est divinæ atque beatificæ visionis carentia. Aliud in peccato est materiale, quod est inclinatio aut contractio mentis humanæ ad commutabile bonum, ad proprium commodum aut honorem, vel negligentia sive omissio debiti boni : cui pravæ conversioni debetur et congruit pœna sensus, hoc est sensibilis pœna, ob inordinatam delectationem in re creata, juxta illud Apocalypseos : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum.1 Porro in originali peccato non est aliquis posterorum proprius actus nec delectatio, sed solum justitiæ originalis carentia : idcirco pœna damni, non sensus, ei debetur. Hæc est doctorum communis traditio. Aliqui tamen imaginantur oppositum, quibusdam verbis beatorum Augustini atque Gregorii innitentes : qui sancti Patres circa hoc extreme videntur locuti. Nec obstat quod sanctus Job dixit :2 Deus multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.3 Nempe in præsenti, ubi est locus merendi ac demerendi, Deus interdum infligit pœnam, non pro propria patientis culpa, sed pro incremento gratiæ ejus et gloriæ. Itaque pro pœna parvulorum innocentium in originali decedentium, Deus altissimus nequit probari crudelis, quum nil subtrahatur eisdem quod eis aliquo jure debetur.

Footnotes

  1. Apoc. XVIII, 7. ↩

  2. Job IX, 17. ↩

  3. Eccli. I, 1. ↩

Chapter 107 of 161