Skip to the text

Propositio 106

In statu innocentiæ fuisset in paradiso disparitas hominum in naturalibus, accidentalibus atque gratuitis.

Quod est, quoniam una causarum institutionis speciei humanæ est reparatio ruinæ angelicæ. De quolibet autem choro ac ordine angelorum aliqui corruerunt. Ergo de numero hominum electorum in innocentiæ statu quidam promeruissent ad singulos angelorum choros perduci. Quum ergo tanta sit differentia felicitatis ac gloriæ angelorum novem chororum cœlestium, præsertim infimi ac supremi, constat quod proportionaliter grandis fuisset distinctio gradus, profectus et perfectionis hominum, ad tam distinctos ordines angelicorum spirituum elevandorum. Præterea, in statu innocentiæ corpora hominum fuissent diversæ complexionis, cœlestium quoque corporum influentiis subdita: sicque ex naturalibus causis corporalibus, tam intrinsecis quam extrinsecis, fuissent ad virtutum ac scientiarum profectum magis et minus dispositi, inclinati, aptati, tamque diversimoda indole diversi diversimode usi fuissent. Hinc patet quod unus alio exstitisset ingeniosior, pulchrior atque robustior. Insuper, liberi fuissent arbitrii eminentiori modo quam nunc: ideo ex variis causis partim jam tactis, unus magis intense quam alius se dedisset ad spirituales profectus. Deus quoque tunc sicut et nunc unum præ alio gratiose ac dulciter prævenisset, secundum quod ad altiora charismata ac gloriæ dona eum prædestinasset. Similiter angelicis inspirationibus ac divinis instinctibus unus præ alio acquievisset perfectius: siquidem etiam in innocentiæ statu adfuisset hominibus angelorum custodia, præsertim si homines non fuissent ibi confirmati in gratia, imo etsi in ea confirmati fuissent, quia adhuc viatores exstitissent et potuissent proficere: nam et Christus angelum habebat custodem, et beatissima Virgo.

Chapter 108 of 161