Skip to the text

Propositio 108

Paradisus terrestris est amœnissimus, fructuosissimus et quietissimus locus, parsque elevatissima terræ.

Quod est, quia (ut patuit) congruebat innocentiæ statui, in quo fuisset omnium decor virtutum, imperturbabilis tranquillitas, mentis incorruptibilitas, imo et impassibilitas corporis, incessabilis cultus Dei, securitas sempiterna.1 Hinc libro secundo asserit Damascenus: Paradisus manibus Dei plantatus, universæ exsultationis ac gaudii promptuarium, est in oriente, omni terra excelsior, temperato, tenuissimo atque purissimo aere circumfulgens, florentibus plantis comatus, bono plenus odore, repletus lumine universæ pulchritudinis, et superexcedens intellectum formæ humanæ. Est enim regio quædam digna divina conversatione et habitatione ejus qui ad imaginem Dei fuit creatus.2 In quo nullum irrationalium habitabat; in quo debuit homo hymnis et laudibus Dei jugiter esse intentus. Qui paradisus altior creditur esse monte Olympo, propter quod aquæ diluvii non devenerunt ad eum. Nihilo minus aptissimus fuit et est habitationi humanæ: quoniam fontem habet in medio suo, irrigantem universam superficiem suam, cujus humore et frigiditate temperatur aer ibidem, ut humanæ respirationi conveniat.

Hinc quod paradisus pertingere perhibetur usque ad sphæram lunæ, non videtur intelligendum de corporali extensione, sed imitativa proprietate: quoniam locus est immortalitatis, quietis et pacis, in quo peregrinæ impressiones ac tempestates nequeunt esse. Quod sine melioris sententiæ præjudicio dico de altitudine situs paradisi, quoniam in antiquissimis libris habetur, quod beatissimus Thomas apostolus prædicavit paradisum usque ad orbem lunæ pertingere: quod dictum communiter adscribitur Strabo, ac Bedæ, qui et contestatur, quod paradisus a nostra habitatione longo maris ac terræ distat protractu, abdita regione, quæ creditur sita in oriente, ultra æquinoctialem, versus meridiem. Et sicut in Almagesti loquitur Ptolemæus, de habitantibus ultra æquinoctialem, an aliqui ibi sint, scientiam non habemus, quia ex nostris regionibus nemo illuc pervenit.

Porro secundus fluvius paradisi qui Gehon dicitur, et defluens per Ægyptum, Nilus vocatur, de plaga ultra æquinoctialem descendit.

Paradisum autem quidam intellexerunt spiritualiter solum, alii corporaliter tantum, alii verius exposuerunt ipsum utroque modo. Verumtamen Aristoteles libro Meteororum testatur regionem sub circulo æquinoctiali esse inhabitabilem propter æstum. Verum de his super secundum Sententiarum, distinctione septimadecima, diffusius est tractatum.

Footnotes

  1. propos. xcv. ↩

  2. Gen. 1, 27. ↩

Chapter 110 of 161