Skip to the text

Propositio 107

Fuisset præterea in innocentiæ statu ordinata prælatio.

Quod est, quoniam in angelicis hierarchiis sunt dominationes, prælationes et principatus: quanto magis in paradiso? Denique, sicut jam patuit, in statu innocentiæ unus fuisset alio in donis naturæ et gratiæ, in sapientia naturali et acquisita, in sapientia quoque infusa spirituali ac supernaturali, in scientiis atque virtutibus major et altior, et de sua exuberantia aliis communicasset, fuissetque ibi actus hierarchici purgatio, illuminatio, perfectio. Parentes quoque soboli administrassent, et ad proficiendum ardenter admonuissent; et quo in omnibus fuisset perfectior dilectio tam fraterna quam divina, eo copiosius sibi invicem fuissent cooperati ad omne bonum, secundum quod statui illi congruisset. Verumtamen de prælatione caritativa, ordinata ac justa, quæ ad profectum inferiorum, non ad commodum præsidentium, ordinatur ac tendit, quæ nec libertati repugnat, intelligendum est istud. Nec in illa necessaria fuisset vis coercitiva per pœnam: imo in statu illo pœna non potuit præcedere culpam. Porro dominatio seu prælatio quæ ad proprium tendit commodum, et subditum in servitutem redigit, veræ libertati contraria, pro peccato inflicta est, aut culpam secuta; et quantum ad hoc verificatur quod sanctus deprompsit Gregorius: Si primus homo non peccasset, natura omnes genuisset æquales.

Chapter 109 of 161