Skip to the text

Propositio 109

In omnibus creaturis specialiter manifestantur, resplendent et attenduntur tria hæc attributa Creatoris: potentia, sapientia, bonitas.

Quod est, quia in rerum creatione, atque in creaturarum magnitudine et multitudine, consideratur ac lucet Dei omnipotentia. Sapientia quoque summi artificis ac primi opificis patet in rerum ordinatione, distinctione et gubernatione. Bonitas vero illius innotescit in entium conservatione, et multiplici utilitate ac directione eorum ad finem unicuique convenientem. Potentia actum elicit, sapientia dirigit, bonitas perficit. Et sicut hæc tria in Deo sunt unum, ita inseparabiliter operantur. Potentia namque sapienter et benigne elicit actum et opus exercet. Sapientia potenter et benigne dirigit, ordinat, distinguit et regit producta. Sic et bonitas potenter ac sapienter conservat, movet, perficit, regit quæ condita sunt. Potentia tam sapiens et benigna est, quod non efficit aliquid essentialiter malum, imo non nisi bonum; nec sineret fieri mala culpæ, nisi posset et sapientialiter ac providentialiter vellet inde elicere bona. Sapientia quoque tam potens et bona est, quod in gubernatione rerum, nihil relinquit prorsus inordinatum. Sic et bonitas Dei tam potens sapiensque consistit, quod nil frustra neque inaniter agit, nec ullum bonum virtutis irremuneratum relinquit.1

DE INCARNATIONE CHRISTI

Footnotes

  1. quæst. 5. ↩

Chapter 111 of 161