Propositio 110
Ad redimendum genus humanum, incarnatum est Verbum Dei æternum.
Quod est, quia (ut tactum est) per primam et originalem primi parentis transgressionem, in ipso homine primo periit ejus posteritas: ita quod originali justitia justo Dei judicio est privata, damnationi obnoxia facta, non solum terrestris paradisi habitatione indigna effecta, sed cœlestis quoque paradisi salute et gloria destituta, ut supra etiam per exemplum est declaratum. Porro primus humanæ propaginis parens, originali peccato (quod in ipso etiam actuale exstitit ac mortale) infectus, vitiatus, corruptus, hoc est, in naturalibus læsus, atque gratuitis destitutus ac spoliatus, non sic potuit sua pœnitentiali contritione, satisfactione ac meritis, originalis justitiæ conformitatem, innocentiæ donum, gratiam gratum facientem, caritatem ac ceteros habitus virtutum et donorum caritati annexos et necessarios ad salutem, sibi ipsi ac suæ posteritati recuperare ac promereri, sicut hæc ipsa spiritualia præclara charismata potuit ante suam læsionem, corruptionem et lapsum, sibi ac suis posteris tollere, demereri ac perdere. Nempe ante suam ruinam, natura tota humana fuit in ipso pulchra et integra, tanquam in principio ac radice. Hinc illa persona ut talis et tanta, taliterque a suo Creatore honorificata et instituta, potuit habere et habuit actionem in se ipsam, et in suam posteritatem redundantem ac transeuntem: imo, sicut per actionem prævaricatoriam et iniquam redundavit in gravissimum nocumentum, sic per actionem triumphalem et obedientialem redundasset in potissimum ac saluberrimum bonum, ita quod nullus posterorum ipsius perisset.
Præterea, genere humano sic perdito et damnato, supersancta et irreprehensibilis Dei justitia dictavit, imo ab æterno instituit ac decrevit, non redimere nec justificare ac salvare genus humanum, neque originali illi peccato ignoscere ac ejus auferre reatum, nisi per satisfactorem, reconciliatorem et redemptorem tam dignum, efficacem et innocentem, quod meritum ejus, caritas et justitia redundarent et pertransire possent in universum humanum genus, ita quod tam accepta vel potius acceptiora magisque grata et placita essent Deo creatori, quam hominis primi demeritum, inobedientia, transgressio, displicuerunt eidem. Porro talis satisfactor in genere humano, imo in toto mundo, inveniri nequivit sic, quod pura consisteret creatura, ut mox ostendetur. Propterea Deus pietatis et misericordiæ penitus infinitæ, nolens genus humanum in toto perire, nec aliunde deceptos corporales ac fragiles permittens omni auxilio atque remedio destitutos, excogitavit et statuit in infinita sapientiæ suæ profunditate, congruentissimum, superrationabilissimum ac supersubtilissimum modum succurrendi, medendi ac saluberrime providendi humano miserabili generi, puta per incarnationem Verbi æterni, quod in unitate personæ esset Deus et homo: sicque ex assumpta humanitate haberet promereri, satisfacere, pati, condolere ac mori; ex hypostatica vero conjunctione cum increata divina persona, puta Verbo æterno, præsertim ex ipsa Verbi deitate, haberet omnem superabundantissimam, inexhauribilem et quasi immensam idoneitatem, efficaciam, dignitatem promerendi, satisfaciendi, subveniendi deperdito generi, corruptæ quoque et destitutæ naturæ. Hac ratione sancta Ecclesia et sacratissima fides christiana fatetur et evangelizat, Dei Patris Unigenitum incarnatum et verum hominem factum absque omni derogatione suæ majestatis prorsus immensæ.
Chapter 112 of 161