Propositio 111
Multiplici ratione sapientissime declaratur, nullam puram creaturam fuisse idoneam et condignam ad redimendum totum genus humanum.
Quod est, quoniam sicut Deus essentialiter sanctus, est dignitatis et honorabilitatis omniformiter infinitæ; ita transgressio præceptorum ipsius infinitam quodammodo enormitatem sortitur. Siquidem, quo major ac dignior est præceptor et legislator, eo gravioris iniquitatis est ejus prævaricari præceptum, contemnere sanctitatem, inhonorare bonitatem, dignationem, clementiam ejus. Rursus, quo plures ac fortiores sunt rationes obediendi et humiliandi se Deo, eo iniquius est non obtemperare eidem. Omnes autem præcipuæ rationes obediendi alicui, quantum est ex parte ejus cui obediendum est, consistunt in Omnipotente, videlicet: summa auctoritas, majestas altissima, paternitas vera, munificentia maxima; et quoniam ipse nos fecit, et quidquid habemus boni largitus est. Ejus quoque beneficia in naturalibus et gratuitis, et promissa ipsius in gloriæ donis, innumerabilia et ineffabilia sunt omnino. Quam inæstimabilis ergo vitiositatis est, talem ac tantum Dominum non curare et transgredi ejus jussa?
Rursus, quum natura communis sit ex se communicabilis illimitate in infinitum, patet quod illimitate pro universis ejus individuis satisfacere, sit satisfactionis dignitatis et efficaciæ infinitæ. Tanta quoque est dignitas gratiæ gratum facientis et gloriæ electorum in patria, quod nullo queunt merito creaturæ puræ procurari pro specie tota. Aptissimum igitur fuit generi humano desuper provideri ac dari salvatorem virtutis ac gratiæ copiosissimæ et immensæ, cujus virtus et meritum, bonitas, gratia, valor, acceptabilitas tam incomparabiliter transcenderent omne demeritum et offensam primi parentis, quatenus omni ex parte abundantissime succurreretur fragilitati, indigentiæ, indignitati et insufficientiæ naturæ humanæ. Talem ergo et tantum mediatorem, salvatorem et auxiliatorem dignatus est Pater æternus providere ac dare hominibus, ut per unionem et connexionem ad ipsum, per fidem, virtutem meritumque illius, gratiam et gloriam consequantur, mediantibus sacramentis ipsius, si adsit facultas ea recipiendi.
Chapter 113 of 161