Propositio 112
Salvatorem generis humani decentissimum fuit esse hominem verum, sanctum et innocentem, totius peccati expertem.
Quod est, quoniam mediatorem et reconciliatorem congruit communicare et convenire cum parte utraque, ut manum suam possit ponere in ambobus.1 Quum ergo satisfactor et salvator iste sit reconciliator generis humani cum Deo, et inter Deum offensum offensoresque homines mediator, congruentissimum fuit ut homo esset prorsus innoxius, per omnia placens; non angelus et Deus, sed Deus et homo: cum Patre æterno in vera communicans deitate, cum hominibus quoque in vera et sanctificatissima humanitate. Præterea, eum qui offendit, satisfacere congruebat; homo autem offendit et perdidit: ergo satisfactorem et expiatorem tanti piaculi esse hominem convenientissimum fuit; qui ut in omnibus summe esset acceptus et placens, debuit omni culpa carere, omni virtutum perfectione fulgere.
Footnotes
-
Job ix, 22. ↩
Chapter 114 of 161