Propositio 114
Sapientia, omnipotentia, bonitas, caritas, misericordia, justitia, liberalitas Dei, in sua incarnatione ac ceteris suæ humanitatis mysteriis eminentius magnificentiusque resplendent, quam in creatione et gubernatione totius mundi.
Quod est, quoniam majus fuit divinæ et incircumscriptibilis majestatis naturam atque humanæ fragilitatis essentiam in unam counire personam, quam res ex nihilo procreare. Nam, quamvis non esse et esse, seu nihil et aliquid, dicantur infinite distare ab invicem; tamen quum nil et non esse non sint aliquid positivum, non habent realem distantiam ab esse et ente seu aliquo, sed imaginariam tantum. Incomparabiliter quoque plenius, mirabilius et indicibilius communicavit, ostendit et declaravit Deus Dei Filius suam bonitatem, caritatem, munificentiam, dignationem, misericordiam, humanitati assumptæ, uniendo eam suæ deitati immediata, proxima et hypostatica unione, communicandoque ei suam personalem subsistentiam eamdem numero, suppositando illam in suo esse personali increato, in quo ipse secundum deitatem æternaliter est subsistens, quam communicando rebus creatis dona et beneficia sua creata, ac se ipsum solummodo objective, ad intuendum, possidendum, fruendum.
Insuper charismata gratiæ donaque gloriæ, a primo incarnationis instanti inæstimabiliter præclariora contulit assumptæ humanitati quam alicui alteri creaturæ. Rursus, incomprehensibilis altitudo sapientiæ Creatoris, imperscrutabilisque profunditas consilii supergloriosissimæ Trinitatis super modo redemptionis generis humani, in incarnatione Verbi æterni ac ceteris ejus mysteriis incomparabiliter est refulgens: in quibus et justitia Dei Patris monstratur, qui maluit Unigenitum suum sic pati, crucifigi ac mori, quam peccata inulta relinquere. Quod vero sine meritis nostris, imo et non obstantibus infinitis demeritis nostris, tam copiosissime et supermisericordissime nobis subvenit, immensitatem pietatis suæ commendat. Conformiter sapientia Dei interminata declaratur in hoc, quod non solum per viam potentiæ, sed potius per contemperationem misericordiæ atque justitiæ suæ redemit nos; per Christi quoque humilitatem, patientiam, paupertatem, caritatem, expugnavit et vicit dæmonum ac sæculi hujus superbiam, odium, opulentiam et rancorem.
Chapter 116 of 161