Propositio 116
Eodem instanti quo desuper creata est anima Salvatoris, exuberantissime est repleta cunctis excellentissimis supernaturalibus donis, ejus statum, dignitatem et perfectionem decentibus.
Quod est, quia in primo suæ creationis instanti unita est Verbo æterno, non solum ad clarissime intuendum ac deliciosissime perfruendum, sed item ad subsistendum in increato hypostatico esse Verbi, imo ordine dignitatis primo ad taliter subsistendum, deinde ad beatifice contemplandum: sicque eodem instanti exuberantissime est lumine gloriæ perimpleta, limpidissima totius superbeatissimæ Trinitatis beatifica contemplatione cum incomparabili excellentia superimpleta, proportionata quoque fruitione increatæ dulcedinis inebriata.
Tunc demum adimpletus et decoratus est intellectus animæ Christi multiplici sapientia, puta sapientia Beatorum, qua omnia vidit in Verbo æterno, in quo a suo exordio vidit et novit universa quæ ipsummet Verbum increatum seu Deus scit scientia visionis, videlicet universa præterita, præsentia et futura. Non autem scit simpliciter infinita : non enim scit omnia quæ Deus cognoscit scientia simplicis intelligentiæ, et quæ omnipotens virtus ipsius facere potest. Tunc demum impletus est eminentissime intellectus animæ Christi scientia indita seu infusa, qua omnia intra se noscit per species sibi concreatas, cuncta scilicet mysteria gratiæ ac salutis humanæ, opera item naturæ, et totum ordinem rerum. Sed et naturalis scientia et experimentalis adscribitur ei. Amplius, dona Spiritus Sancti ad intellectivam vim pertinentia et eam perficientia, ut sunt sapientia, scientia, intellectus, consilium, hæc sumendo secundum quod inter septem dona computantur, perfectissime sunt in Christi intellectu a sui principio ; gratia quoque prophetalis notitiæ ac summa prudentia.
Præterea voluntas animæ Christi jugiter fuit in omni caritate et dilectione Dei et proximi, præ omnibus Sanctis inæstimabiliter prorsus perfecta, donis quoque pietatis, fortitudinis et timoris præclarissime decorata, sed et omni vera justitia. Nec in memoriam animæ Christi ulla cadebat oblivio. Profecisse tamen asseritur Christus, quantum ad manifestationem et usum ac fructificationem suæ interioris perfectionis. Insuper essentia animæ Salvatoris exstitit plenissime decorata gratia gratum faciente : quæ fuit in ipso gratia capitis, in quantum ex gratiæ illius plenitudine membris suis influxit; et etiam gratia personalis, in quantum personam ejus quoad naturam assumptam perfecit. Quæ gratia, quamvis non fuerit simpliciter infinita, puta creata essentia, perhibetur tamen quodammodo infinita, quoniam totam capacitatem animæ Christi omnino implevit, et totam gratiæ eminentiam comprehendit.
Interdum vero dicitur humanitas Christi sola gratia a Verbo assumpta. In quibus verbis gratia pro increata gratia, hoc est pro divina pietate et dignitate, accipitur, ex qua principaliter factum est quod Verbum æternum humanitatem assumpsit : quæ etiam gratia unionis interdum vocatur, et antecedenter se habet ad incarnationem. Quandoque vero præfata gratia capitis, gratia dicitur unionis.
Ex introductis innotescit quod fides et spes non fuerunt in Christo, quum fides obscuram et ænigmaticam dicat notitiam, spes autem absentiam carentiamque beatitudinis. Postremo virtutes morales et cardinales et ceteræ quæ nullam in sua ratione imperfectionem includunt, fuerunt et sunt in anima Christi excellentissime, secundum statum perfectum quo in viris heroicis esse censentur, imo ineffabiliter eminentius quam in illis : siquidem omnis virtus et habitus, omne donum, charisma atque perfectio quæ Christo attribuuntur, conveniunt ei in plenitudine et excellentia tanta, quod creatura non est illorum capax in eminentia ampliori; quemadmodum etiam quidquid convenit Deo secundum deitatis naturam, convenit ei cum perfectione simpliciter infinita.
Interim advertendum, quod gratiæ gratis datæ appellantur, quæ ad communem aliorum utilitatem, profectum, conversionem et salutem ordinantur ac dantur, ex quibus et per quæ ea quæ fidei sunt et supernaturalis doctrina persuadentur, confirmantur atque a Deo esse monstrantur. Quumque Salvator fuerit evangelicæ legis institutor, catholicæ quoque fidei evangelizator, et supernaturalium ac incomprehensibilium documentorum assertor, præcipue decuit eum dona gratiæ gratis datæ in excellentia summa habere, imo et talia suis conferre discipulis. Unde locutus est eis : Infirmos curate, mortuos suscitate, dæmones ejicite.1 Itemque : Eos qui crediderint, hæc signa sequentur : in nomine meo dæmones ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit.2
Footnotes
Chapter 118 of 161