Propositio 117
In Christo utraque natura mansit integra et perfecta : idcirco communicatio idiomatum habet in ipso locum ; in qua quid propter quid dicatur sapientialiter est pensandum.
Quod est, quoniam Christus in unitate personæ est verus Deus : ideo veram, æternam et incommutabilem habet in se deitatem ut sui essentiam ac naturam; et verus homo : propter quod veram habet humanitatem ex anima rationali et humana carne constantem. Nec aliquid Verbi in carnem mutatum est, ut dixit rudis et impius Apollinaris; nec ex utraque natura constituta est tertia, ut Eutyches finxit; nec per solam et excellentem gratiæ inhabitationem facta est unio ambarum naturarum in Christo, ut inimici Dei, Nestorius patriarcha Constantinopolitanus, Dioscorus quoque patriarcha Alexandrinus, et ante eos Photinus Mesopotamiæ episcopus, sunt mentiti : quorum perfidiam usque in præsens Sarraceni sequuntur, dicentes quod Christus sit purus homo, non verus Deus. Hinc fatemur, quod in Christo fuerunt et sunt duæ operationes, loquendo in generali, divina videlicet et humana; quod item in ipso sunt duo intellectus et duæ voluntates, duæque sapientiæ, duæ scientiæ, duæ dilectiones, duæ itidem potestates, puta divina, increata, immensa, æterna, et humana, creata, finita. Hinc S. Dionysius operationem Christi vocat θεανδρικήν, id est deivirilem.1 Unde in Christo humana attribuuntur Deo : ut esse conceptum et natum ex incomparabili et felicissima Virgine, esse passum, crucifixum, sepultum, esurisse, timuisse, etc. Divina quoque homini adscribuntur : ut quod Jesus eduxit populum de Ægypto, mundum salvavit, creator est suæ Matris totiusque orbis, et ab ipso Spiritus Sanctus procedit : quoniam Jesus seu Christus in his et consimilibus verbis increatam supponit personam. Et hoc communicatio idiomatum nuncupatur, quod sermones quæ divina sunt exprimentes, homini competunt, et divina de homine prædicantur; sermones quoque quæ humana sunt designantes, conveniunt Deo, et enuntiantur de eo. In quibus sapienter oportet perpendere quid propter quid dicatur, id est, ratione cujus naturæ horum quodlibet affirmetur de Christo, videlicet propter unitatem personæ, et formaliter ratione alicujus specialis naturæ. Etenim, quamvis humana Deo sic adscribantur, hoc tamen originaliter ac formaliter est ex parte humanitatis assumptæ : ut esse passum; quum deitas æternaliter impassibilis perseveret. Sic et divina dicuntur de homine illo, ut cuncta creasse, proprie ratione divinæ naturæ. Idcirco, secundum Hieronymum, utraque natura in Christo operata est cum communione alterius, quemadmodum et cum alterius communione fuit consistens : non tamen divina in subsistendo et operando dependebat a natura humana, imo econtrario.
Footnotes
-
Epist. IV ad Caium. ↩
Chapter 119 of 161