Skip to the text

Propositio 118

Humanitas Christi se habet ad personam Verbi assumentis ut instrumentum animatum, proprium, conjunctum et immediatum : quemadmodum corpus organicum se habet ad animam rationalem ipsum informantem, vivificantem, moventem et gubernantem.

Quod est, quoniam Unigenitus Dei Patris factus est homo, quatenus per assumptam a se humanitatem operaretur nostram salutem in medio terræ, satisfaciendo et moriendo pro nobis, exemplis etiam et doctrinis nos informando, et inter nos conversando.

Certumque est, quod hujuscemodi actiones ac passiones, divinæ nequeant inesse aut convenire naturæ, nec divinæ personæ ex parte naturæ divinæ. Idcirco Verbum æternum assumpsit naturam humanam in unitatem personæ et societatem quamdam atque communionem personalitatis propriæ, ut in ea et per eam tanquam per instrumentum sibi immediate conjunctum suppositaliterque unitum exerceret nostræ redemptionis mysterium, quemadmodum anima nostra per corpus suum exsequitur suos actus. Insuper, sicut anima nostra efficit multa per diversa instrumenta, separata, communia, ut per securim, terebellum, pugionem; ita et Verbum æternum per diversas creaturas, tam visibiles quam invisibiles, multa operatur, tanquam per separata et communia instrumenta.

Chapter 120 of 161