Propositio 119
Multa conveniunt Christo ratione naturæ assumptæ, ut esse prædestinatum, esse sacerdotem et sacrificium, esse advocatum, intercessorem et mediatorem.
Quod est, quoniam prædestinari et præordinari ad vitam beatam, hæc est prædestinatio passiva. Activa vero prædestinatio, est præordinatio mentis divinæ eorum quæ per gratiam consummatam sunt gerenda in tempore. Quumque per divinam pietatem et misericordiam, quæ interdum nominatur gratia increata, atque per gratiam unionis et hypostaticam conjunctionem in tempore, factum sit gratiose quod homo est Deus et summe beatus, Deus quoque est homo; constat quod Christus recte prædestinatus vocetur, non quoad divinam naturam, sed quantum ad humanitatem assumptam: non quod illa, proprie loquendo, sit prædestinata, vel dici possit Filius Dei: nam prædestinari competit magis supposito; unde et Christo competit ratione naturæ assumptæ. Nec solum hoc convenit ei, sed etiam quod ceteri electi et prædestinati dicuntur electi et prædestinati in ipso: quia divinitus est decretum ut effectum prædestinationis consequantur per ipsum. Propter quod prædestinatio Christi dicitur exemplar et causa nostræ prædestinationis: et hoc, quantum ad effectum et terminum prædestinationis, non quoad prædestinationis actum, qui est ipse Deus æternus prædestinans. Hinc ad Romanos dicit Apostolus: Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute.1 Quod quidam sic exposuerunt: qui, videlicet Christus, exsistens Filius Dei in virtute, id est Filius Dei naturalis omnipotens, prædestinatus est secundum naturam assumptam, sicut et passus et mortuus fertur secundum eamdem. Alii dicunt per gratiam unionis peractum ut filius Virginis sit Dei Filius naturalis. De hoc super tertium Sententiarum et super epistolam ad Romanos dictum est plenius.
Amplius, Dominus et Salvator ratione assumptæ naturæ appellatur sacerdos et hostia:2 quoniam (teste Apostolo) semetipsum obtulit Deo Patri oblationem et hostiam in odorem suavitatis. Jugiter quoque intercedit pro nobis, estque advocatus noster apud Patrem, cui ostendit latus et vulnera, imo totius conversationis ac passionis suæ in sæculo isto meritum, gratiam ac virtutem: et ita est propitiator et propitiatio pro nostris peccatis, ut in prima sua Canonica sanctus ait Joannes. De sacerdotio autem et pontificio Christi spirituali atque perpetuo, non legali, diffuse tractat Apostolus in epistola ad Hebræos. Denique tota vita et conversatio Christi in carne mortali, a primo incarnationis instanti usque ad instans suæ exspirationis in cruce, fuit quasi una continua missa ac celebratio, qua se indesinenter obtulit Patri pro nobis voluntate promptissima, et affectuosissime oravit pro nobis: et quidquid deliberata voluntate precatus est, impetravit. Unde apud Joannem protestatur ad Patrem: Quoniam semper me audis.34
Footnotes
Chapter 121 of 161