Propositio 120
Christus a primo suæ incarnationis momento promeruit excellentissime.
Quod est, quia a primo illo instanti anima ejus fuit in sapientia atque scientia (ut est ostensum) perfecta, et novit se esse creatam ac Verbo æterno unitam ut per eam et corpus ejus redimeretur genus humanum, et omnia clare vidit in divina essentia.1 Protinus ergo exsequi cœpit et agere id ad quod se vidit conditam taliterque assumptam, hoc est superbeatissimam Trinitatem clare per speciem contemplari, ejus beneficiis incomparabilibus regratiari, et specialiter Verbo æterno, a quo vidit hypostatice se assumptam; orare quoque pro genere humano, et condolere hominibus, seque paratissimam exhibere ad agendum et patiendum universa et singula quæ Trinitas summa disposuit et prævidit eam facturam et passuram pro hominum redemptione, gratia et salute.
Denique Christus comprehensor exstitit et viator. Nec ut comprehensori competebat mereri, sed ut viatori, in quantum passibilis erat, in carne degens mortali. Sic demum efficacissimus fuit ad promerendum: tum quoniam amantissimus et acceptissimus erat Deo Patri, et in omni virtute tam summe perfectus ut capax erat natura creata; tum quia in caritate Dei et proximorum singularissime ferventissimus fuit et consummatus; tum quia indesinenter promeruit actu, eo quod nulla occupatio alia impedire potuerit mentem ejus ab actuali consideratione et appetitione nostræ salutis, ideo nec ab oratione interna; tum quia in ipso fuit gratia capitis atque perfectio generalis, per quas summe fuit idoneus omnibus promereri. Præterea, universa quæ egit et pertulit, ad nostram ordinavit subventionem ac Dei honorem, ad Patris gloriam et nostram salutem. Idcirco per omnia illa nobis promeruit multa et innumerabilia ac maxima bona, gratiæ et salutis beneficia, auxilia ac varia prorsus charismata: et sicut præhabitum est, in omnibus his Christo homini seu ejus humanitati inerat inæstimabilis idoneitas promerendi ex deitatis natura ac dignitate immensa. Insuper ut homo viator meruit Christus sibi ipsi præmia quædam accidentalia, sui corporis glorificationem, sui nominis dilatationem, et judiciariam potestatem: quæ nihilo minus sibi competebant ex hypostatica unione cum Verbo. Postremo merita Christi oportet hominibus aliquo modo per fidem et sacramenta seu aliter applicari, ut infra dicetur.
Footnotes
-
propos. cxvl. ↩
Chapter 122 of 161