Skip to the text

Propositio 121

Christus caput est omnium electorum, ac totius militantis ac triumphantis Ecclesiæ.

Quod est, quia quemadmodum caput corporale eminet ceteris membris, et omnes sensus in eo plus vigent, aliorum quoque membrorum sensatio ac motio, vita et gubernatio a capite dependent; sic Christus eminet cunctis hominibus, atque ex plenitudine gratiæ suæ influit aliis, quorum spiritualis sensatio, vita, motio et gubernatio dependent a Christo, qui dixit: Sine me nihil potestis facere.1 Nempe ab ipso est vita gratiæ ac motus operatioque virtutum, sensus spiritualis et gubernatio salutaris. Præcipue vero est caput habentium caritatem. Est item caput angelorum, quibus etiam secundum assumptam humanitatem prælatus est et influit, imo et de multis eos illuminat.

Porro, quum caput corporale ac naturale ejusdem naturæ sit cum membris suis, Christus quoad hoc magis proprie caput hominum, præsertim fidelium, appellatur. Itaque, sicut multa membra corporalia per nervos et alia invicem copulata et vivificata, sunt unum corpus naturale organicum, cujus caput est pars eminens et suprema; sic universi fideles fide, spe, caritate connexi, sunt unum mysticum corpus, cujus spirituale caput est Christus : cui secundum animam suam convenit esse caput angelorum, non proprie quantum ad corpus. Postremo Christus secundum naturam divinam caput est principale omnium electorum, sicut et Trinitas summa, quæ unus est Deus, principaliter influit omnem gratiæ ac gloriæ vitam, et omnem actum virtutum, quum et Apostolus fateatur : Caput Christi, Deus. Christi, inquam, ut hominis.2 Secundum assumptam vero naturam, causa est gratiæ ac virtutum meritoria, secundaria, instrumentalis.

Footnotes

  1. Joann.xv, 5. ↩

  2. 1 Cor. xi, 3. ↩

Chapter 123 of 161