Skip to the text

Propositio 122

Passio Christi, ex parte passi summe meritoria et fructuosissima fuit.

Quod est, quoniam passionem et mortem ex perfectissima et ferventissima dilectione Dei et hominum acceptavit et pertulit, easque ad Patris honorem et hominum ordinavit salutem, æstuantissime cupiens per eas recuperari honorificentiam altissimi Creatoris, per conversionem et unionem hominum cunctorum ad ipsum, generisque humani ruinam, per fidem, pœnitentiam et gratiam consummatam. Præterea, ex promptissima atque humillima obedientia omnia toleravit, in quantum supergloriosissima et supersapientissima Trinitas præordinavit et decrevit omnia instaurare in Christo, et per ejus passionem complere humanæ redemptionis mysterium et effectum, beneficium ac medelam, antidotum et emplastrum :1 quod totum in Christi incarnatione exstitit inchoatum; in tota quoque conversatione, tribulatione ac patientia ejus in sæculo hoc prosecutum, et in passione ipsius completum. Unde in cruce pendens et exspirationi jam proximus, dixit : Consummatum est. Inclinatoque capite, quum dixisset, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, tradidit spiritum, factus obediens usque ad mortem.234

Insuper, ex incomparabili misericordia, pietate, compassione, liberalitate, constantia, sustinuit cuncta ineffabiliter, malens illa omnia pati quam genus perire humanum : ideo liberalissime se totum pro illius salvatione exposuit. Nec solum dignatus est mori pro causa tam salubri et pia, imo etiam ignominiosissimum valdeque diuturnum et acerbissimum genus mortis pati elegit, quatenus copiosius subveniret hominibus, et abundantiorem eis gratiam mereretur, perfectiora quoque virtutum exempla ipsis præberet, et suam ad eos dilectionem plenissimam exuberantius declararet. Præterea, ex hoc passio sua incomprehensibiliter fuit meritoria, fructuosa, salvifica, quod corpus suum et animam, vitam et sanguinem tam inæstimabilis dignitatis et acceptabilitatis ex unione hypostatica cum Verbo æterno, dedit in pretium nostræ redemptionis. Hinc passio Christi, in quantum ex tanta caritate, pietate, obedientia, liberalitate, aliarumque virtutum perfectione acceptata, tolerata et ad nostram salutem relata, atque a salvatore tam præstantissimo et pretiosissimo ac Deo Patri summe dilecto assumpta, fuit totius supersanctissimæ Trinitatis copiosissime placativa, et pro originali peccato ceterisque excessibus generis humani superabundanter satisfactiva et redemptiva, puta Deo multo plus placita, grata, et honorativa ipsius, quam primorum parentum ac posteritatis ipsorum offensa, injuria, ingratitudo, impietas fuerat displicens, detestabilis et injuriosa. Interim dolor interior compassionis Christi, dolorem suæ corporalis passionis excessit : vehementissime quippe condoluit ingratis et perituris, suis quoque discipulis spiritualiter lapsis, ac suæ dignissimæ et amantissimæ Genitrici, in qua tunc dolor parientium exstitit duplicatus.

Footnotes

  1. Ephes. 1, 10. ↩

  2. Philipp. 11, 8. ↩

  3. Luc. xxiii, 46. ↩

  4. Joann. xix, 30. ↩

Chapter 124 of 161