Propositio 123
Anima Christi tempore passionis fuit in maximo gaudio beatificæ fruitionis, in vehementissimo item dolore passionis et compassionis.
Quod est, quoniam Christus (ut patuit) fuit viator et comprehensor :1 viator quantum ad carnem suam mortalem sensitivasque vires interiores et exteriores, in quibus omnibus intensissime propriis et distinctis patiebatur doloribus. Fuit etiam comprehensor quantum ad superiores animæ suæ potentias, per comparationem et respectum earum ad increatum objectum: sicque in maximo erat gaudio fruitivæ beatificæ visionis. Nihilo minus in quantum vires illæ fundatæ erant, subjectatæ et radicatæ in essentia animæ, quæ tunc tota exstitit in dolore, etiam in eas ut sic redundavit passio atque compassio Salvatoris. Nec tamen contraria simul erant in eodem secundum idem et respectu ejusdem. Nempe potentia animæ pati potest dupliciter, puta : proprie et a suo objecto læsivo, ut dum tactus affligitur frigore aut calore. Et sic superiores vires animæ Christi non patiebantur per respectum earum ad increatum objectum. Secundo patitur vis animæ quasi per accidens, ratione sui subjecti : quemadmodum læso organo auditus, vis affligitur auditiva; vis item visiva, si vulneretur pupilla. Sicque potentiæ illæ superiores tunc patiebantur : imo et gaudebant de passione, in quantum tam saluberrima fuit et fructuosissima.
Footnotes
-
propos. CXX. ↩
Chapter 125 of 161