Skip to the text

Propositio 124

Effectus dominicæ passionis multi ac maximi sunt.

Quod est, quia per passionem Filii Dei completum est totius nostræ salvationis remedium. Ideo passionis illius effectus sunt : deletio originalis peccati, ob cujus reatum sancti detinebantur in limbo patrum : ita quod originale illud peccatum non imputatur his quibus applicatur et communicatur virtus, meritum seu gratia dominicæ passionis. Quumque propter illius peccati demeritum et reatum genus humanum impediebatur a cœlestis regni ingressu, idcirco apertio januæ regni et paradisi superni vocatur dominicæ passionis effectus; similiter ceterorum deletio vitiorum. Et quia per culpam rationalis creatura Creatori est displicens, debitrixque supplicii; hinc reconciliatio, satisfactio, redemptio hominum, opus est passionis Domini Salvatoris. Rursus, quia qui peccat servus est peccati, et sub jugo diaboli; ob hoc liberatio a servitute vilissima culpæ, atque a jugo et potestate diaboli, effectus sunt passionis præfatæ. Similiter collatio gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro, imo et liberatio ab omni miseria, defectuositate et passibilitate, quas per originale peccatum et alias culpas incidimus, hujus passionis saluberrimæ sunt effectus.

Chapter 126 of 161