Skip to the text

Propositio 125

In Salvatore tempore passionis nulla fuit redundantia consolationis a superiori animæ suæ parte in partem ejus inferiorem, sensitivam et corporalem.

Quod est, quia ut passio sua esset acerbior et magis meritoria ac subventoria nobis, redundantiam talem voluntarie suæ inferiori parti subtraxit : per quod suis fidelibus copiosam et piam meruit consolationem in persecutionibus ac tribulationibus suis. Doctrinam quoque exhibuit salutarem, ne diffidentia aut pusillanimitate frangantur, dum in tentationibus, afflictionibus et exercitiis suis, consolatione, dulcore, alacritate privantur. Hinc pendens in cruce dixit : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?1

Footnotes

  1. Matth. xxvii, 46. ↩

Chapter 127 of 161