Propositio 126
Tempore passionis separata est anima Christi a corpore suo, et econverso : ideo vere mortuus est. Utrumque tamen mansit Verbo æterno ac divinæ naturæ unitum.
Quod est, quia in puncto mortis anima Christi desiit informare et vivificare corpus ipsius, et recessit ab eo realiter atque localiter descendendo in limbum patrum sanctorum, quos protinus visitans illustravit sua præsentia. Qui eodem momento a superbeatissima Trinitate repleti sunt lumine gloriæ, et Deum videre cœperunt facie ad faciem: quia jam satisfactum fuit per Christum pro originali peccato, pro cujus reatu detinebantur ibidem; idcirco obstaculo illo deleto, mox in spirituali paradiso sunt constituti, hoc est in divinæ essentiæ saluberrima visione. Unde in cruce Christus dixit latroni:1 Hodie mecum in paradiso eris. Porro, quod Verbum æternum semel assumpsit, puta animam rationalem et corpus, nunquam deposuit: quamvis illa duo in triduo mortis ab invicem fuerint separata, atque in resurrectionis momento denuo sibi invicem counita. Hinc in triduo illo corpus Christi virtute Verbi æterni mansit consistens, sine alia forma substantiali informante, ut verius creditur.
Footnotes
-
Luc. xxiii, 43. ↩
Chapter 128 of 161